Vita est Bona

Hypocaustum mea in insula est defunctum. Munere non iam fungitur. Inutilis est. Hiems appropinquat, et in proximis oppidis semel hac in hebdomade iam ninxit. Hac nocte, frigus erit subtus zerum gradus (Celsiana scala). Ego et vicini mei queritamur, et locator dictitat se hypocaustum exsarturum esse…unam iam hebdomadam sic dictitabat.

Hodie ianua mea de cardinibus cecidit. Locator eam mox refecit. Haud totaliter est inutilis, sed hypocaustum adhuc igne caret.

Condiscipula in schola de legibus Romanis tractante mihi invidet quod diaeta mea, etiamsi est frigida, proxima universitati est sita. Illa est rata melius esse multis sub lodiculis frigore tremere et ad scholas ambulare posse, quam in autocineto sedere et plenis in viis vitam periclitari. Vero hac in urbe homines (praesertim discipuli) male autocineta gubernantur: altera condiscipula viam transiens autocineto nuper est collisa. Multi autem ad scholas propter vehicularum affluentiam serio adveniunt. Ergo, ut amica sentit, ego quoque sentio me felicem esse cum conclavia mea non procul ab scholis sint sita.

Quando gravis cumque videtur vita, memorandum est gaudendum occultam propter vitae levitatem.

Plus levitatis: cras (etiam altera) condiscipula diem natalem celebrabit. Chartulam illi dabo, sed nullum donum aptum adhuc inveni. Quae dona natalicia (praeter libros) sunt apta feminis quae Latine loquuntur? Vinum?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *