Quattuor annos abhinc, cum Saddamus Hussein esset fugatus, Frutex praesidens primus, et bellicosus, aeronave bellica in navem bellicam delapsus est. Numquam antea ullus nostrae rei publicae praesidens areonave bellica volavit, nisi in pelliculis cinematographicis contra advenas stellares (et nunc puto de pellicula pessima c.t. “ID4”). Sicut histrio ridiculus (et multi reapse riserunt), nostrae rei publicae moderator devolavit, synthesin volandi gerens, in navem aeroplanorum vectricem, sub vexillam pictam talibus verbis: “missio perfecta.” Porro orationem illo die habuit, dicens in Iraqiano proelio Foederatas Americae Civitates et nostros socios superavisse.
Hodie, missione quattuor annos perfecta et, tribus millibus tricentis quinquaginta nostris fratris, filiis, patribus mortuis illis quattuor annis, Senatus nostrae republicae, rogavit eum ut nostros milites ex eadem Iraquia revocet.
Ille vetuit.
Raro fit ut ulllus praesidens recuset quid Senatus poscat; ius vetandi septem annis modo semel antea adhibuit Frutex. Dicit autem necesse esse nobis pecuniam, copias, commoda nostris militibus mittere, nobis militibus adiuvare. Numquam dicit necesse esse nostris militibus pyrobolis displosivis latentibus in pulvere mori sine fine, sine proposito, sine causa, sine ratione; modo necesse esse nobis nostros milites adiuvare. Quis enim nostros filios, nostros milites non amat? Quis hoc bellum inutile non odit? Qui igitur vere nostros milites amat, isdem vult Iraquia Iraquianis relinquere et nostros milites revocare; at quem, vel quid, amat Frutex?
Anno 2008o fortasse, res mutabuntur.