Bibliotheca Plena, Mentes Vacuae

Bibliotheca nostra, ut opinor, est totae universitatis aedificium pulcherrimum, et mihi saltem locus amoenus et scribendo idoneus esse videtur. Praesertim est locus fere desertus, ubi nulla vox clamantis auditur. Hodie autem, quia probationum ultimarum hebdomada imminet, etiam est locus totae universitatis frequentissimus. Discipulorum quorundam greges, qui nunquam antea unum librum vidisse videntur, nunc paene inter supellectiles habitant, in libellis incumbant, ad carbones se vertent. In tabulis albis alii annotationes scribunt et inter se res disserunt quae in scholis discere nolebant. Sicut multi alii, libellum de nugis scribo, et sicut multii alii, nullo verbo huius libelli scripto credo. Pessimus sum discipulus.

Semper, cum videar etiam si bibliotheca plerumque hominum plena esse videatur, eam in aliis partibus esse vacuam, miror. Hac in imagine custodum sedem vides, qui sancte curant ne homines telephoni gestabilis ope colloquantur ubi vetetur aut potiones e lagoenis apertis bibant. Alioquin, bibliotheca est locus tutissimus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *