Cum feriis vernalibus domum, ad oppidum quod praeteritis annis mihi non placuisset propter vitae taedium suburbanae, revenissem, mirabar quod media urbs omnino nova e nihilo exstruebatur. Ibi vidi terram quae olim fuerat silvana nunc esse urbana; et id quod etiam mirabilius est, homines hic habitare et solere ambulare. Nam in relictis partibus urbis, quisque homo pigerrimus semper gubernat huc illuc, ut propter viarum frequentiam celeriter ambularetur, si homines non pigritia regerentur. In media urbs nova, tamen, propter viarum angustiam et propter aedificiorum propinquitatem, homines ne gubernent res ipsa dehortari videtur.
At plerumque cum videamus novas aedificias in locis quondam silvestris vel campestris, cum videamus novas tabernas et fortasse et simpliciter res novas, solemus talia respuere et ad memoriam Saeculi Aurei cuiusdam fictam fugere. In quo Saeculo Aureo et Americano, promissae erant omnibus civibus prosperitas, felicitas, televisionem in quoque conclave, et duae autoraedae. Homines igitur suburbanibus in regionibus habitare et foeda ab urbe effugere voluerunt.
Vero mihi saltem tales memoriae et fabulae de talibus temporibus narratis falsas esse videntur, quod cum puer fuissem vita non erat simplicior, non erat delectamentarum plenior, non erat melior (vel mihi non sic esse videbatur). Ego enim adolevi inter fumosas Saeculi Aurei ruinas, per quas senes amentes errabant secum murmurrantes de temporibus antiquis et melioribus, de iuvenum moribus, de recenti viarum frequentia, de mediis urbibus in quibus latrones et sicarii et operae medicamentis stupifacientibus et narcoticis usi sint, propter omnes quas res, quod credeam, urbes coeperunt animis carere. Itaque nostra somnia auro de saeculo ex urbibus nobiscum effugerunt.
Homines autem, a humani cultus principio, semper urbes condebant et exstruebant et incolabant, usque ad vicesimum saeculum. Nonne est hominis in urbibus habitare? Nunc est nobis iterum e nihilo urbes aedificare, quod didicimus suburbanum somnium esse falsum. Nunc civitatis moderatores etiam loquuntur de curribus electricis et hamaxostichis, qui antea erant in odio. Nunc fortasse novum saeculum aureum incipiet.
Tu Virginiae non eras, nonne? Quam triste! Dic aliquid, o Nemo!
Thersites.