Variis causis his diebus nullo modo possum nunc televisionem effugere. Quam mea in domicilia habere nolo, est machina absque dubio Americanissima, si tale rerum genus exstat. Et hodie, per televisionem homines nihil poterant spectare, nulla munera vel dramata, praeter “fatum” ut homines aiunt Paridis Hilton.
Et quis est haec puella famosissima? Magnarum divitiarum (inter 22 milliones et 37 millionum nummorum Europaeorum) et heres praeter quod in mente effingi potest, histrio et in televisionifica serie et in pellicula pornographica, ebriosa, libidinosa… quid de illa nova Cloda diceret Cicero? In nuce, eius vitam tibi praebeo:
- Domus:
- Multis in locis cum esset puella habitabat, et in deversorio Waldorf-Astoria, et in Collibus Beverly in California civitate, et in urbibus “Hamptons” quae in Insula Longa, prope Novum Eboracum civitatem sunt sitae, cuncti qui loci opulentissimi habentur.
- Educatio:
- Curriculum studiorum in gymnasio non perfecit, et a scholis et disciplina se seiunxit undecimo gradu.
- eius vitae 19o anno
- Indutrix est facta
- 2000o vel 2001o
- Cum Ricardo Salomon suo amico pelliculum pornographicum private fecit. Postea dixit se nescire quid illo tempore fieret, propter ebrietatem.
- 2003o
- Una hebdomada antequam series televisifica c.n. Vita Simplex in qua Paris esset histrio incepturum erat, Ricardus pelliculum pornographicum per interrete distribuit. Statim Paridis famam crevit, quod novum erat spectare histrio divitissima res nefandas facere. Propter quod multi putabant etiam nunc putant secundum consilium erat pelliculum distributum ut studium de illa excitaretur. Quod si erat consilium, bene suo munere est functum. Mox apud Pelliculorum Pornographicorum Praemia Paridis pelliculum est dicaciter honorata quod omnium talium pelliculourm plurima illius operis exemparia sunt illo anno vendita.
- Post Vitam Simplicem
- Paris bene novit quomodo commodissime uteretur televisione, nuntiorum divulgationis societatibus, fama. In pelliculis, in seriebus televisificis, in carminibus se interposuit, librum (Confessiones Heredis) scripsit (vel pro illa ab alio est scriptus).
- 2004o
- Paris aliis cum praeclarissimis in praeconiis televisificis hortabatur ut iuvenes suffragia in contione darent ut sit bonorum civium officium, dum divulgatores didicerunt eam numquam antea suum suffragium dedisse, etiam numquam suum nomen dedit ut in electorum tabulis numeraretur.
- Mense Septembri, anno 2005o
- Paris Hilton est apprehensa, cum custodes publici didicerunt eam autoraedam gubernavisse ebriam. Propter quod diploma eius gubernandi ei est ablatum, et spatium probationis trium annorum incepit.
- Mense Ianuario, anno 2007o
- Editores societatis AP, quae est divulgatorum societas maxima, vetant quidquid de Paride esse scriptum una hebdomade, quod etiam illi sunt fessi de illa audiendo. Per totam hebdomadem, AP nihil de illa divulgavit.
- Mense Februario, anno 2007o
Paris Hilton est apprehensa, cum custodes publici didicerunt eam autoraedam gubernavisse plus quam centum chilometra una conficientem hora ubi liceret modo quinquaginta, noctu et sine facibus electricis (vel luminaribus anterioribus), et sine diplomate gubernandi, omnia quae et leges et condiciones sui temporis probationis violaverunt. AP iterum coepit de Paride scribere. Iudex igitur Paridem vinculis in urbis carcere mandavit quinque et quadriginta dies. Post tres dies, custodes permittebant eam domum regredi et manere cum armilla electronica quae eos moneret si domum exiret. Quorum consilium erat eam sinere domi potius quam in carcere poenas dare. Itaque plurimi, si non omnes, in republica querebantur quod duo genera iustitiae una in patria esse videbantur: aliud pro pauperibus, aliud pro divitibus.- Hodie
- Iudex iratissimus in ius eam et custodes vocavit. Imperavit ut Paris in carcere cunctas quinque et quadriginta dies maneret. Lacrimabat vehementer Paris, et exclamavit illud esse iniustum. Quis cum illa consentire possit, praeter suam matrem, nescio.
Cum Frutex et Ricardus Cheney et alii fures, qui nos iam regnunt, ipsi eisdemque legibus ac Paris et nos omnes erunt recti, sciemus iustitiam fieri. NIhilominus, scimus hoc quoque: propter iudicium et tempus in carcere agendum, Paris etiam notior et clarior fiet—etiam nunc fere nihil aliud per televisionem nuntiatur. Quid est nobis Americanis carius quam quid sit sordidissimum? Ut apparet, Paris est victrix.
Gratias tibi ago quod nobis tam perfectam descriptionem Paris Hilton tradidisti: antea eam vix cognoscebam, nunc per te doctus sum qualis esset ista miserrima mulier (quod ad animum spectat, scilicet, minime ad pecuniam…)
Praeterea situm tuum in meâ paginâ addam, sicut tam comiter meum tuo adiecisti.
Quod ad linguam Sinicam pertinet, hortor ut discas: nihil longius ab latino abest quam Serum sermo apud quos nec flexiones nec declinationes, nec modos verborum, nec tempora invenires. Vale!
Seneca olim in epistula quadam negavit quemquam posse salutare reges Parthos sine munere, et tua verba benigna mihi videntur esse munera tam urbane et tam comiter data, ut sentiam me esse sicut regem salutatum, qua de causa pro tua salutatione, et quod situm meum addidisti, gratias plurimas tibi vicissim ago. Vereor tamen ne homo sit beatior, nihil de Paride sciens. Recte enim dixisti eam esse miserrimam, quod est nobis itaque exemplum illius Epicuri quod Seneca eadem in epistula citat: “multis parasse divitias non finis miseriarum fuit sed mutatio.”
Cura ut valeas!