Frutex Benedictus

Audio hominem quendam, si cum Pontifice Maximo loquatur, debere illum appellare “Tuum Sanctitatem,” sed equidem, qui tale colloquium nec umquam antea habui nec habere in mente habeo, non sum certus. Quod non est ut apparet insolitum. Fruticem enim quoque nescit quomodo Pontificem Maximum sit appellandum, etsi necesse fuit ei illum heri convenire. Quia nescivit utrum “Eius Sanctitas” an “Sanctus Pater” melius audiatur, ante conventum dixit se putare fore ut “Eius [cuius?] Patri Sancto” placeretur quod audiat Americana consilia de rebus externis esse constituta secundum illam admonitionem “Cui multum sit datum, [ab eo] multum exspectatur.”

Quis “Eius Patrem Sanctum” culpet si Fruticem feriat?

At Frutex videtur non exspectavisse “Eius Patrem Sanctum” multum honorem sibi reddere, quod haud multum “Eius Patri Sancto” Frutex ipse dedit. Rectus enim in sella nolebat sedere, sed, secundum morem Texianum et Americanum, aliquantum recumbebat et aliud crus trans aliud subrustice superposuit. Porro, neque illud “Eius Sanctitatem” neque illud “Sanctum Patrem” adhibuit, sed verbo quod Anglice est “sir” est usus, quod comiter fit inter alios, ut discipulum et magistrum vel militem et ducem, sed non coram eo qui “Almae Urbis episcopus, Vicarius Iesu Christi, Successor Princeps apostolorum vel Successor Petri, Catholicae Ecclesiae Summus Pontifex, Primas Italiae, Archiepiscopus Metropolita Provinciae Romanae, Rex Status Ecclesiae, Servus servorum Dei” appellari solet.

Cum “Eius Pater Sanctus” coram nuntiorum relatoribus rogavit utrum Fruticis colloquium cum Vladimiro Putin fuisset bonum, ille respondit se eum certiorem facere una minuta, quo significaret fore ut de Putin loqueretur postquam illos relatores e conclavi exivissent, sicut parvulus scelestus cum amico suis de criminibus colloquens parentibus absentibus. Nam Frutex amicos amisisse nuper videtur, et non iam Putin perdite amare (sic ut antea, cum diceret se eius oculus inspexisse et se igitur illi credere), et velle Benedictum a se propellere.

Duo amici qui fere omnes totius mundi pyrobolos atomicos possident.

At una gens et una respublica, saltem, Fruticem amare videtur: Albani enim eum magna cum honore, laude, pompa salutaverunt. Et magni momenti est illis Albanis Kosovum esse respublicam sui iuris. Antea, cum esset in Italia, Frutex dixit de die dicto in quo fore ut Kosovo facultas suis legibus utendi daretur, talem diem esse dicendum, esse venturum, esse faciendum, tunc esse tempus. Cum in Albaniam advenisset, a relatoribus est iterum rogatus de Kosovo et de die dicto.

“Omnium rerum primum,” inquit, “Non puto me diem dictum poposcisse.” Quod responsum relatores haud bene intellexerunt.

Itaque Frutex ait, “Quid examussim dixi? Dixine, ‘diem dictum? ‘ ” Cui respondit quidam eum hoc sane dixisse. “OK, sic, quod dixi, volui.”

Cur Albani eum ament, cur ei credeant, non possum intellegere, sed, qua est mea benignitate, si Albani eum amant, eis per me licet Fruticem sua in patria retinere.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *