Sine Evolutione

Mensis Aprili vicesimo et quarta die, anno millesimo nonagentesimo vicesimo quinto, Johannes Scopes accusatus est explicationis animialium et hominum evolutionis docendi. Nam secundum illius temporis leges, nefas erat magistro cuidam in universitatibus vel collegiis vel aliis Civitatis scholis publicis, vel totaliter vel partim Civitatis fisco fretis, docere quandam explicationem quae narrationem Creationis Divini negaret, ut in Scriptura Sacra doceretur, et vicissim docere homines e animalium genere inferiore esse natos. Mensis Iulii vicesimo primo die eiusdem anni, Johannes Scopes illius criminis damnatus est. A quo tempore usque ad hunc diem, plus quam octoginta anni sunt completi.

Hodie, secundum opinionum perscrutatores, e centum civibus Americanis, unus et quadraginta credunt Deum Christianum totum mundum omniaque animalia creavisse atque nullam fidem explicationi generum animantium evolutionis tribuunt. Octo et viginti autem credunt homines e simiis oriri et nullum deum quidquam fecisse. Alii, qui in supradictis generibus non iam numerati sunt, et evolutionis explicationi et Deo creatori eodem tempore credunt.

Optimates praesertim, qui saepe putant religionem in rem publicam esse inducendam, nolunt existimare evolutionem esse veram explicationem.

Porro, iidem homines, qui credant Deum caelum et terram creavisse, negant necesse esse nobis custodire caelum et terram ne calefierent. Telluris calefactionem, sicut evolutionem, ab hominibus scientia deditis esse effictam. Cur? Nulla ratio umquam datur, sed Optimates his tam vehementer quam scripturis sacris credunt. Et dicunt Persiam esse theocratiam.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *