Cavendumst

Nos Americani docemur semper hoc prae omnia alia nostris in mentibus cordibusque ferre: “omnes homines creavisse aequales.” Sed ut verius confitear, necesse erat mihi haec verba in sermonem Latinum vertendo aenigma quoddam solvere. Nam Latine duo sunt nomina, hominum et virorum, quae illud Anglicum “man” potest significare at non idem valent, cum unum vocabulum Anglice possit sibi valere utrumque Latinum. Quod nonnulli momenti potest apud nos esse, inprimis hac in sententia gravissima et nobis praestantissima.

Veneris die cum fessus serius quam vellem nonnullas probationes et pensa in υποδιδασκάλων scriptorio corrigerem, in colloquium incidi cum discipulo quodam, qui illam sententiam supradictam necnon alios locos a Patriae Patribus scriptos laudavit ut demonstraret illos auctores putavisse feminas haud aequales esse maribus. Ille enim habet eas esse viris inferiores nec debere suffragii iure frui, ac rationem vel disciplinam, quae “feminismus” nominatur, esse multorum malorum radicem. Haud difficile est coniectare illum putare potius “omnes viros” quam “omnes homines” creavisse aequales, neque erat necesse coniectare quod hoc plane et simplicter dixit.

Equidem numquam hanc rem diu mente pendidi, nec praesertim quid minutissime et exacte sibi voluissent nostrae Patriae Patres cum vocabulo “man” essent usi. Potest fieri ut reapse modo ad virorum iura spectarent, sed ego puto hoc hodie esse nihili momenti. Nos nunc scimus illos putavisse servos non debere eisdem iuris frui ac liberos, homines ex aliis stirpibus natos eisdem ac alios ex aliis; et nunc scimus illos in errorem cecidisse. Melius possumus nos hodie iura humana tractare, quippe qui civitatem et iura et suffragium vellemus omnibus, et maribus et feminis et albis et nigris, hominibus mandare. Qua de causa debemus agnoscere Patres aliquando erravisse.

At exstant nonnulli, sicut ille discipulus, qui volunt res antiquiores servare et in praeteriti similtudinem (vel nonnumquam in imaginem earum condicionum quae illi etiam vellent effingere in praeterito pollere) mutare. Cavendum est tamen ne eidola falsa fiant e praeterito. Ut antea dixi, debemus errores agnoscere ne hodie et in futuro eosdem identidem committamus. Quis enim potest velle servitutis institutum in hodiernum usum revocare? Et puto eos, qui velint suffragii ferendi ius feminis auferre, non procul abesse ut in talem barbariem iterum cadant et nos omnes secum trahant.

Maximopere doleo quod tales homines possunt sententiam tam pulchram ad causas tam foedas pervertere, et hodiernae libertatis fundamenta adhibere ad dimidiae partis nostrae civitatis libertatem rapiendam?

1 Comment

  1. Bene, concurro de jure feminarum. Credo (similis tibi) desiderium temporis prateriti falsis idolatis saepe nos caecare, et quid est nequius quam pro falsitate nocere?

Leave a Reply

Your email address will not be published.