Duos dies abhinc de amico quodam scripsi qui putabant propter Patriae Patrum sententiam (male, ut equidem puto, interpretatum) feminas non debere suffragia ferre. De amica quadam velim hodie aliquot verba facere, necnon de alio vocabulo Anglico cuius significatio possit homines in confusionem detrahere.
Illa vult marito nubere. Apud nos, idem nomen “husband,” quod sibi vult “maritus” qui in matrimonio cum uxore coniungitur, temporibus antiquis etiam potuit ad agros colendos et ad pecora curanda spectare. Qua de causa nonnulli, sicut illa amica, hodie putant maritus debere domum regere sicut fundum, atque uxorem ei ita parere ut pecudem pastori.
Ego dissentio, nam multo iucundius mihi videtur maritum esse quam pastorem. Quis enim malit in matrimonio coniungi cum pecude quam cum femina?
Ut apparet, nonnulli volunt, atque, id quod difficilius credere videtur, etiam extant nonnullae, sicut illa amica, quae malunt pecudes esse quam feminas. Secundum quorum (et pro dolor quarum) sententias uxores numquam debent a maritis dissentire, nec suffragia ferre, nec magistratus petere. Hoc eis videtur sola ratio secundum quam libertatem potest servari, quia matrimonium vitamque familiaremque, ut dicunt, sint vitae communis et patriae fundamenta, et patria libertatem nobis servet. Hilariam Clinton igitur prosus in odio habent, quippe quae nulla eis agnus mollis videatur.
Aliquando, et praesertim si illis cum amicis colloquar, non possum intellegere quo pacto nos Americani potuerimus tot artes callere, tantam scientiae molem consequi, vitam communem componere, cum eodem tempore multi velint dimidiam nostri populi partem, vel plus quam hanc, in statum inferiorem redigere, et praesertim cum hoc facere velint in nomine libertatis. Nonne simplicius videatur si omnes eadem iura habeant? Nonne est aequitas verum libertatis fundamentum?