Variis causis his diebus nullo modo possum nunc televisionem effugere. Quam mea in domicilia habere nolo, est machina absque dubio Americanissima, si tale rerum genus exstat. Et hodie, per televisionem homines nihil poterant spectare, nulla munera vel dramata, praeter “fatum”…
Year: 2007
Peregrini
Senatus noster et candidati in exedris disceptant quid sit de peregrinis faciendum. De peregrinis? De hominibus operosis qui volunt pecuniam suis pro laboribus merere, vitam meliorem pro semet ipsis et pro suis consequi, industriam diligentiam facultates secum nostram in patriam…
Disceptationes II
Hesterno vesperi in civitate Nova Hantescira undecim candidatorum qui se Optimates praebeant, inter se disceptabant, vel potius vitabant respondere ad ea quae essent quaesita. Optimates Generatim et universe, Optimates sunt caudices. Etiam nunc, hoc saeculo, credunt Deus terram et coelum…
Disceptationes
Sic ut Pastrix misellus nuper est passus, cives nostri praeconibus de suffragiis dandis mox paene opprimentur. Frutici enim nostrae reipublicae praesidenti (vel imperatori, ut de se putare videtur) non licet plus quam octo annos summam potestatem sua in manu tenere,…
Scholarum Finis; Initium Bibendi
Fere media nocte praeterita, cum decem horas Graece legissem ac domum cubitumque ire vouissem, simulac bibliothecam exeo, paene sum depulsus ab hominum nihil praeter subucula et intima vestimenta gerentum grege. Pudicitiae gratia, nullas imagines photographicas feci. Nunc sunt omnes probationes…