Disceptationes

Sic ut Pastrix misellus nuper est passus, cives nostri praeconibus de suffragiis dandis mox paene opprimentur. Frutici enim nostrae reipublicae praesidenti (vel imperatori, ut de se putare videtur) non licet plus quam octo annos summam potestatem sua in manu tenere, et Richardus Cheney eius propraeses vel praesidens vicarius bene scit se non posse suffragia consequi, quod plurimi malint eum in iudicium vocare quam in Candidam Domum. In utraque factione, igitur, multi candidati iam coeperunt gratiarum et pecuniae ope nomina sua et consilia divulgare. Ad quae facienda, vel potius suum ad nomen magnificandum, societas CNN “disceptiationes” (vel potius scaneae ridiculariorum, sannionum, ludiorum, scurrorum, mimorum, comoedorum, fictorum morionum, candidatorum plenae) duos dies praebebat. Itaque solis die Populares disserebant (vel potius balbutiebant vel garriebant de aliis rebus quam interrogatores postulaverant); Martis die, Optimates.

Hodie, velim Populares tractare; cras, Optimates tractabo.


Populares

Generatim et universe, Populares nostri non multo ab Optimatibus distant, praeter his in rebus:

  • Populares credunt fore ut homines, qui in proprium sexum sint proniores (qui vocantur “homosexuales”), deceat in exercitu interesse; Optimates putant melius esse sive tales milites consuetuines celent sive vitam bellicam relinquant.
  • Populares dicunt feminas debent seligere utrum liberos pariant an abortiva petant; Optimates dicunt omnes fetos esse Deo sacros et vivere merere.
  • Populares credunt homines e simiis esse ortos, id est explicationi generum animantium evolutionis; Optimates, ut omnes Martis die dixerunt, credunt Deum ipsum homines sua in similitudine creavisse.

Hilaria Clinton

Hilaria est candidatorum princeps, cui igitur necesse erat suum statum defendere. Multos annos abhinc, cum eius maritus esset Praesidens, volebat systema medica renovare; multum hac ex clade didicit. Sed bello in Iraqia indicto favebat usque hunc ad mensem, quod nolebat imbellis esse videri. Si vult praesidens creata esse, praesertim necesse est ei fortis et bellicosa esse videri, ne electores masculini eam respuant. Nam numquam antea nostra respublica feminae auctoritati obtemperavit; qua de causa, ut elegatur, est ei nunc necesse se tam belligeram quam “marem verum” praebere.

Baracus Obama

Qui dixit in Popularum disceptione se velle pretia salutis et rerum medicarum dimunere, et regula ad pharmacopolarias societates dare, sed cum militis veterani soror rogavisset quam ob rem suo fratri non liceret nosocomia ordinaria visitare, modo nosocomia ad veteranos milites destinata, Baracus respondit se putare minore pretium esse re publica solvendum si milites veteranorum nosocomia peterent. Si Baracus vero vellet systema medica renovare, nihil deberet obstare quin omnibus civibus, etiam veteranis, liceret optimam curam petere. Praeter hoc, is mihi saltem videtur omnium Popularum candidatorum esse optimum oratorem. Sed est maurus, et multi cives etiam hodie nolunt suffragia tali homini dare; talis est apud nos condicio taeterrima etiam nunc. Nihilominus, bene est notus et admiratus, propter elegantiam et eloquentiam, apud plures.

Johannes Edwards

Iohannes cum Iohanne Kerry erat candidatus anno bismillesimo quarto, qui potuerant Fruticem vincere. Semper postea illius cladis maculam secum geret, et quod erat accusator multis in iudiciis de delictis habitis, erat et est in odio apud populum, qui neque accusatores neque patronos neque iurisprudentes amat. Porro necesse erat ei alios candidatos verbis et interrogationibus aggredi in disceptione, sed non multum ipse pro semet ipso poterat proponere. Iuvenior autem quam alii (praeter, fortasse, Baracus) et fortior et apricatior et salvior esse ille est visus, quod erat Iohanni Kennedy multos annos abhinc emolumentum.

Dionysus Kucinich

Dionysus melius quam alii candidati “sinistram” Popularis factionis partem repraesentat. Nam bellum Iraqianum vetat esse iustum, pacem esse maximi momenti, omnes in terrarum orbe parvulos esse erudiendos et educandos, non decere societates opprimere operarios et opifices, et cetera, qua de causa puto eum praesidentem numquam iri creatum. Malim hoc tempore tamen suffragium meum ei quam aliis dare. Cum enim alii qui se Populares nominent paene eosdem ac Optimates esse videantur, Dionysus tamen re vera progressionis studiosum se praebet.


Analysis

Johannes Stewart, comoedus qui videtur posse melius quam CNN et saepe iustius res tractare, haec de disceptatione dixit:

Leave a Reply

Your email address will not be published.