Cum parentibus nunc versor aetate provectis, nam aestate possum eos adiuvare multis cum rebus domesticis et quae ad hortum pertinent. Pater enim vix potest videre ambulareve, sed matri placet locum amoenum habere ubi possit hortensia spectare et panem in anseres partiri. Et cum praesertim sit ei cordi arbusculae genus c.n. “gardenia,” duas deposui ubi multas irides germanicas radicitus erueram. Areola iuxta culinam iridum frondibus fere contexta et interclusa erat, et illae nefandae plantae unam ex azaleis oppresserunt et stangulaverunt; iridibus extractis, et azaleae et gardeniae et hydrangeae poterunt vivere et cresecere et, ut ita dicam, florere.
Debeo iterum bibliothecam et studiorum universitatem petere ut plus verborum frigidorum et paginarum longarum in commentariolum addam, sed nolo ab hortis abire. Revera aestas incipit.
His in diebus Iunii mensis mihi iucundissima meae uita eaque acerbissima aestas mihi incepit, tibi autem aestiuus hortus parentum apricus Vniuersitatis frigorem fouit.
Te noui sapientem et dissertum et salsissimum et urbis hominem, sed te nesciebat esse bucolicum!