Agricolae, Petroleum, et Senatores

Nuper relatum est Fruticem nostrum praesidem legem agrariam vetuisse, dicentem agricolas inuste nimis lucri fuisse facturos si lata esset. De hoc autem est mirandum, nam ad factionem quae Republicana vocatur ille pertinet, cui favent vel maxime rustici, ac Frutex fere numquam obstare videtur quin sui lucrentur. Quomodo possit haec res enodari modo longae fabulae ope narratur.

Anno 2000º

Richardus CheneyCum primum Frutex et Republicani imperio potiti sint, coepit Richardus Cheney praesides vicarius novam rationem de vi electrica et petroleo regendis excogitare et clam, societatibus negotiatoribus solis consiliariis fretus. Haud diu postea, harum deliberationum inter fures habitarum fructus patefiebat, cum abrogarentur fere omnes regulae de harum rerum mercatione ac societas electrica Enron nomine subito ditesceret, quippe quae tunc fori seu mercatus ad vis electricae emptionem veditionemque coepisset munere fungi.

Anno 2001º

Enronis signumId erat Republicanorum novitas: quod regulis sublatis licebat quasi capita seu sortes emere vendereque vim electricam et petroleum. Ex qua mercatione harum rerum pretia sane crescebant, nam quisque emptor pretio aucto eadem vendere solebat (et hodie solet), et dolis malis vafri qui in arte sordida versarentur maximum sibi lucrum faciebat, cum cives eisdem de lucro viverent. Quae omnia in lucem et in ora populi sunt missa cum Enron propter suorum rectorum negligentiam foro cedere oportuit et subito corruit. Quod debebat esse signum: nam omnibus apertum erat quam iniuste Enronis negotiatores cives honestes fraudarentur, quod modo potuerunt facere legibus regulisque de mercatione derogatis.

Anno 2006º

Carolus LevinQuinque post annos ter auctum est pretium petrolei, et nonnulli coeperunt suspicari negotiatores, qui possent non petroleum solum emere vendereque sed etiam obligationes secundum quas petroleum in diem futuram traderetur, pretium iniuste auxisse quo maius lucrum facerent. Carolus Levin senator, qui Enronis scelera indagaverat detexerat patefecerat et qui ad factionem “Democraticam” pertinet, conabatur novam legem ferre ut regulae a Frutice Cheneyque sublatae restituerentur et mercatio petrolei regeretur et quaestus studium opprimeretur. Vix necesse est dicere eum non potuisse hoc aperte facere.

Anno 2007º

Pecunia!Senatus noster solet suam rem agere non legibus ferendis sed potius pecunia numeranda et auctoritate danda, quorum modorum “leges” possunt per mille paginarum et praeter hanc finem, et sane praeter unius intellectum, tendere. Nec solent senatores omnes leges etiam oculis perlustrari ante sententias ferrendas. Haud igitur insolitum est, vel fere semper fit, ut res quae nullo modo ad legis argumentum pertinent cum legibus includantur et intra chartulas fere infinitas sepeliantur, et praesertim si lex necessaria vel si multi propter beneficia lege multis data legi ipsi favere videantur. Quae addimenta et praesertim cum ad corruptelam pertineant “suilla” vocantur.

Itaque lex agraria, quae praeter dubitationem necessaria et congiaria undique effundere videbatur, cum primum in medium esset positum, suilla farciebatur. Carolus tamen Levin suam legem de regulis restituendis positam addidit ac aliud addimentum, quo dolo bono non posset lex agraria ferri nisi negotiatores qui petrolei pretium auxissent iterum regerentur.

Hodie

Lex fere totum annum disputata a senatu est tandem lata. Sed omnes rogationes antequam perlatae sunt et acceptae oportet a Praeside esse ratas. Qui vetuit modo octo antea leges:

  1. anno 2006º Inferioris Curiae Rogationem 860am de cellulis fetorum ad scientiam augendam adhibendis
  2. anno 2007º ICR 1591am de exercitu domum deducendo
  3. anno 2007º Superioris Curiae Rogationem 5am de celluis fetorum ad scientiam augendam adhibendis (iterum)
  4. anno 2007º ICR 976am de omnium puerorum salute curanda
  5. anno 2007º ICR 1495am de aqua pura civibus praebenda et littoris restituendis
  6. anno 2007º ICR 3043am de civium salute, humano cultu, labore, puerorum eruditione
  7. anno 2007º ICR 3963am de omnium puerorum salute curanda (iterum)
  8. anno 2007º ICR 2082am de cruiactu interdicto

Misellus Frutex!Alii autem praesidentes in praeterito multo plus legum vetuerunt; Frutex raro recusat quin lex perlata sit. At nunc, idem dictatat legem agrariam nimis “suillae” continere nec se posse corruptelam tolerare. Nonne mirandum est?

Possum simpliciter nucem enodare: Frutex non vult sinere regulas in petrolei mercatum imponi, quia sui amici nimis lucri faciunt ut possit sinere hanc legem perferri, itaque misellus, omnium moderatorum corruptissimus, non potest legem alioquin suae factioni caram probari.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *