Mera Ignavia

Heri in thermopolio fere totam noctem sedebam, sellam ad terram pondere meo defigens ne aufugeret, potionem Arabicam sorbillans ne poculum redundaret, amicorum carmina audiens ne inter parietes tacite resonarent. Etsi sedebam duobus cum lexicis, et uno cum volumine ab Hans Aili doctissimo viro conscripto, et uno cum chartophylace membranorum pleno quae debebo proxima hebdomade legere, nihilominus nihil gravius legi quam libellum haud magnum nec doctum sed cuius titulus declarat “pueri soli sapiunt,” et qui aliter “Regulus” est vocatus (quod debeo facere antequam amica ex alia civitate mox adventura librum surripiet et secum auferret). Aestatis causa muginabar, cessabam, desipiebam. Porro nunc puellam quandam in alio thermopolio exspecto, et hodie ne verum quidem ad commentariolum taediosum, quod iam diu debeam conficere, addidi. Gaudeo quod professores nesciunt me diligentia industriaque prorsus carere, nam pudet me quod neglego quid facere debeam. Sed nullo modo puto me primum esse discipulum qui aestate noluit doctrinae studiis navare cum sol splenderet.

2 Comments

  1. Orbilius improbanter utroque caput movet facitque: ts, ts, ts. (Saltem verba nobis facis, qui tacitus fueris anno ferme toto. Salve, Nemo piger!)

  2. Tacitus fui, sed propter eosdem Orbilios qui pensa mihi assidue assignare solebant. “Lege hos duos Iliadis libros ante diem Mercurii.” “Scribe de his duabus paginis decem annotationum refertas.” Sed placent pensa, et placet in scholis insudare.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *