Mendacia faceta

“Qui facetus esse vult, is interdum mendaciuncula dicit.” Sic dixit Antonius qui Regulo amico est usus, in illo libro c.n. Regulus vel pueri soli sapiunt.

Cui placeat Georgium Ludovicum Borges bibliothecarium Argentinum legere, talis plurima haud dissimilia iam legit. Nam etiam in scriptis Platonicis, cum de poetarum loco in optima reipublicae forma negando tractat ille philosophus taediosus, dixit auctorum esse mentiri. Quis potest dubitari quin etiam Platon ipse nonnulla suo de magistro effinxerit, id quod in optima sua reipublica haberentur damnosum? Iuvenalis simulavit se mentiri nescire, quo facilius auditores veritatem acciperent.

Porro auctores quo salsissimi habentur eo subtiliter et diligenter mendacia nectunt et contextunt. Qua de causa mentionem feci de illo Argentino, quippe qui plurimas rationes ad fabellas falsas sub veritatis specie tegendas excogitasset: nam ars abstrusa et difficilis est bene mentiri. Homines qui politici vocantur cotidie solent mentiri, nec possunt salsi nominantur; puellae et pueri qui simulant se fideliter et semper esse amaturos non iucundi et iocosi habentur cum quid sit verum ab amatore desperante tandem cernatur; et negotiatores qui de suis mercibus quidquam veri dicere posse videntur in ius vocantur. Quis putat eos “facetos esse velle” et igitur “mendaciuncula dicunt?” Haud enim omnia mendacia placent; sed ex omnibus mendacum generibus fabularum auctores minimum detrimentum — immo etiam maximum emolumenti — vitae communi reddunt.

Ut at Regulum revertar, non miratus sum Antonium mentitum esse, sed quod aperte in illo libello dicuntur mendacia esse salsa. Quod tamen confiteri non efficit ut cuncta verba in dubium vocentur, tamen, sed partem potius, et reliqua confirmentur. Sic non longe abest ab Argentino et ab aliis subtilibus, etsi in parvulorum usum liber esse videtur. Sed etiam hoc non omnino verum est, nam plane etiam in aetate provectiorum usum est scriptus. Sed satis nunc de mendaciis enodandis, nam aenigmata et mysteria explicare est eadem delere, et nonnumquam etiam discipulis in studiorum universitatibus sepultis magis placet fabulam legere quam quasi in membra discerpere et dissectionem corporis facere anatomiae illustrandae studio.

1 Comment

  1. Sandra Nemini sal.
    Mihi etiam magis placet maximorum auctorum salsas falsasque fabulas gustare quam homunculorum qui politici uocantur mendacia audire.
    Vale optime

Leave a Reply

Your email address will not be published.