Sic transit ignominia…

Inter quae nuntiando digna videantur, relatum est Jesse Helms senatorem Republicanum vita decessisse. Cum alii cives iam diu potuissent alienos homines et aliorum generum amplectari, et fere eodem die cum alii libertatem celebrarent multis cum aliis aliorum generum, ille pertinaciter recusavit et praesertim quin homines afros eisdem iuribus ac albos frui debere confiteatur. Etiam ad obitum superstitiosus homines timebat et oderat modo cutis coloris causa. Noluit diem Martini Lutheri King iunioris memoriae dicare, dictatans illum qui iura civilia civibus omnibus vindicaverat forsitan fuisse Communistam. Etiam in odio habuit viros qui viros amarent (quos “enervatos et moribus aegros” vocavit) necnon feminas quae abortum paterentur, atque et subsidia ad pauperitatem sublevandam et ad morbum c.n. AIDS curandum oppugnabat. Quis senatorem amaverit, quis eius mortem lugeat, nescio, nec suspicor multos esse.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *