De apibus, lectionibus, et voluptatibus.

Tres iam dies celebrabamus conventiculum nostrum periucundum, et denas horas singulis diebus licebat mihi cum disertis et facundis Latine loqui de rebus et hodernis et antiquis, carmina et prosam solutam legere et tractare, orationes et praelectiones audire. Hodie gaudebam quod audivi de humanistis quibusdam Lutheranis, et in primis de Eobano qui carmina ad Nasonis similitudinem epistularum Heroidum scripsit. Confiteor autem me defatigari, nam proposita sunt magna, et ita parvum meum ingenium ut nec etiam nomen fessitudine potuerim ad memoriam vocare: itaque dixi me “necessitudine dormiendi” afflictum. Ut verius confitear, non lectum sed thermopolium petivi, ubi scio me semper posse animum ita ut corpus reficere arabica potione sorbillanda et cibis solus comedendis. Nullo enim modo possum solivagus aut solitudini prorsus deditus vocari, sed integras dies cum amicis versari, etiamsi inter Romani sermonis oblectamenta, potest aliquatenus animam deterere et me ad quietus solacium agere. Hac igitur nocte a conventu et ab amicis et conviviis cesso, ad vires roborandas, et cras iterum pergam in rebus momenti discendis.

Inter alia, hodie Senecae tricesimam quartam epistulam legimus, ubi ex apibus et lectionibus provehitur argumentum in divitias respuendas. Intelligo saltem stoicos philosophos solere a natura ipsa per ut ita dicam logicam in moralia progredi, ac sua argumenta secundum has tres divisones disponere, et velim dicere (et dixi) Senecam hac in epistula illam rationem secutum videri. Sed, id quod est pudori, non possum inter huius epistulae partes nexus invenire, nam ultima paragaphus alias sequi vix videtur. Ille philosophus e legendo scribendoque, quod argumentum in apium natura fundatum satis consentaneum nec insolitum videtur, ad voluptates reliquendas ambitumque deponendum perrexit. Fortasse dormiendum est ut de re iterum, anima refecta, cogitare conari possim.

2 Comments

  1. Denuo hanc Senecae epistulam attente perlegam et cogitabo etiam, Nemo sapiens, de nexu inter eius partes.
    Vale plurimum

Leave a Reply

Your email address will not be published.