Ecce, Sandra illa doctissima atque eruditissima de unionibus litterisque gammis disseruit, et quaedam aenigmata dissoluit.
Quod bene scio uno saltem mendo non caruisse, quod Sandra dixit me Latine scribere, Anglice cogitare. Verius tamen possum meam rationem scribendi enarrare: Latine scribo, nihil cogitans. Nam cogitare, ratiocinari, res meditari non sine industria fiunt, et industria omnino careo, praesertim aestate.
Qua de causa non multa possum Sandrae respondere, nec quidquam eius eruditioni idoneum. Sed de unionibus, velim laudare locum apud Columellam, in duodecimi libri De Re Rustica conscripti capitulo decimo, ubi hortatur ut Pompeianam vel Ascaloniam caepam vel etiam Marsicam simplicem, quam vocarent unionem rustici, eligamus; eam esse autem, quae non fruticaverit nec habuerit suboles adhaerentis. Itaque etiam hodie illud nomen unionis apud nos caepam vulgo significat; id tamen quod discipulis semper est impedimentum quominus Guilielmum Shakespeare (seu Hastivibracem, ut nonnulli saeculo vicesimo effinxerunt) intellegere possint, nam ultima in Amleti scaena Claudius rex et fratricida “unionem” in poculum vini imponit. Unio igitur ibi non modo margaritam carissimam significat sed etiam, quod tale gemma dividi non potest, vinculum matrimonium ac, quod unio illa maior dicitur quam omnes quae a quattuor regibus Danorum gesti sint, regnum uniusque dicionem.
Tot signa, vestigia, indicia multiplicia ubique illa in fabella latitant ut facile putari possit nullum significatum complecti, modo significantia, vel, ut diceret Johannes Baudrillard, vana simulacra. Multi sunt qui dictitent illa vestigia ad Iordani Bruni pedes apta videri, sed pauci nullive sunt qui etiam sententiam his in locis assequi possint vel posse fateantur. Brunum Vitemburgi docere; Amletum ibi discipulum fuisse; ergo per Amletum Brunum cerni posse: talem rationem sequuntur, sed quid de Bruni philosophia dicere voluerit Guilelmus Shakespeare nihil possunt sine magna dubitatione declarare. Cur semper velint scholastici adseverare auctores antiquiores philosohiam tractare nescio, nam facilius possum mente effingere spectatores gestire sanguinem ensibus effudi ac personas ultione expleri quam quosdam aulicos Bruni sententiis addictos philosophari.
Qui binas facies singulis in rebus invenire semper conetur, talis cavere debet ne suam amantem in dubium vocet, gratiam benignitatemque pro escam habeat et ubi occultus sit hamus percontetur, ipse amicis vesanus esse videatur. Sed munere apud quandam studiorum universitatem numquam carebit, nam in pretio semper tales habebuntur.
Meae aestiuae cogitationes, amice sapiens, insulssimae inter omnes.
Et quamuis Nemo nihil cogitet, mihi cordi sunt sapidae Neminis cogitationes.
Ego quoque nescio cur homines significatum tortum uel occultum uel philosophicum in simplicibus et planis et uanis significantibus inuenire saepe intendant. Num unaquaeque res duas facies semper habere?