Foedius Elegantiusve

Apud Ferdinandum Cortesium, cuius epistolas de Americanis subigendis haud sine studio conscriptas in sermonem Latinum vertit Johannes de Revelles (seu vulgo Juan Rebelles?), quendam locum lectu dignissimum reperiri, ubi de labiis pertundendis iam locutus est:

Foedius me vidisse recordor nunquam. Putant illi nil esse elegantius sub orbe Lunae. Quo exemplo quam male ruat mens humana, in sui ipsius caecitatem, quamque fallimur omnes, edocemur. Existimat Aethiops nigrum colorem albo pulchriorem putet, et candidus aliter, detonsus capillato, barbatus imberbi se credit spectabiliorum. Appetitu ergo urgente, non ratione suadente tendit mens humana ad ineptias huiusmodi, regitque suo sensu quaeque provincia, ut inquit ille, vana eligimus a certis et commodis abhorremus.

Puto eum Hieronymum laudare cum de provinciis a suis sensibus rectis locutus sit; sed locus mihi omnis de Herodoto submonet, et sensus huius loci Cortesio nescioquamobrem alienus videtur. Nam in paginis quibusdam additis invenitur, quarum titulus “De rebus, et Insulis noviter Repertis a Serenissimo Carolo Imperatore, Et Variis earum gentium moribus” et cuius vox aliter sonat atque ea qua in epistulis Cortesius loquitur. Vix enim possum mente effingere Cortesium hortari ut rex “stomacho claudat portas…ne perturbetur” cum de pueris immolandis sit locuturus. Et fortasse stultus non animadverti auctorem mutari; sed volo, nec scio quamobrem, sed cupio putare Cortesium sua experientia doctum de moribus, vel de aliqua re quam lucro faciendo et aboriginibus occidendis, aliquando cogitavisse.

Nihilominus, cum apud Herodotum nihil referre videatur quomodo homo se gerat, nam mores omnino e gentibus pendant, huius loci scriptor liquide suadet ut rationi obtemperemus ad mores nostros seligendos. Si hodie viveret, quid diceret Cortesius, seu huius sententiae auctor saltem, de talibus iuvenibus qui labris pertusi haud aliter quam aborigines barbari esse videantur?

Vel de iuvenibus qui identidem suos calceos intra fila electrica implicare conentur? Nam quid appetitu urgente fieri ac ratione apertius carere possit nescio.

2 Comments

  1. Puto me erravisse cum Iohannem dicerem huius versionis esse auctorem, nam eiusdem satellites quidam videtur, cum diligentius inspiciam, has epistulas sermoni Latino mandavisse: ut dixit ille ipse, epistulae versae sunt “per Doctorem Petrum Saguorgnanum Foroiuliensem Reverendi Domini Ioannis de Revelles Episcopi Viennensis Secretarium.”

    Hic episcopus etiam “Granatensis” vocabatur, et saeculo sexto decimo floruit. Nihil aliud compertum habeo. Ille Petrus plerumque “Savorgnanus” appellabatur, sed numerari non possunt diversi modi eius nomininis perverse scribendi.

    Editio facile reperiri potest apud Gallos: http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k52535h

  2. Plura sapere uelim, amice Nemo, de illo Iohanne de Revelles mihi ignoto, qui Cortesii epistulas Latinum uersit. De eo mihi aliquantulum narra, quaeso.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *