Antequam Cynthia McCain coepisset orationem habere coram Republicanorum conventu, vita per pelliculam exponebatur; in qua, cum nonnulla verba dicerentur de eius familia, quae multum lucri comparavit cervisia pro societate Anheuser-Busch vendenda, nulla mentio facta est de InBev(1), societate Europaea quae emit illam Americanam Anheuser-Busch quoniam Frutex noster praesides et Republicanus et prodigus, qui pecuniam e nihilo creatum ad bellum iniustum gerendum solvisset, effecit ut thaleri seu nummi Americani nihilo aestimati sint (et in dies etiam minus aestimentur) et societates nostrae parvo pretio emi potuerint. Sed effundere pecuniam e fisco publico haud aliter quam aquam per colum solent illi qui ambientes dictitant, adseverant, promittunt se fiscum conservaturos, quod debemus bene scire qui Ronaldum Reagan ac Georgium Bush patrem et Fruticem filium passi sumus. Nam illi omnes praesides prodigi iuvenibus (sicut mihi) amplum aes alienum pro patrimonio reliquerunt; praeter Guiliamum Clinton, qui nostrae reipublicae moderator fiscum conservare conatus est?
De tamen quibus nihil dicitur. Cum tamen haec verba scribo, McCain milites laudat. Non dixit nos iam quattuor milia centum quinquginta et quattuor e nostris filiis, e fratribus sororibusque, e patribus matribusque, e vita excessisse in terra aliena et sine causa et propter moderatorum stultitiam. E quibus civibus nostris tres occisi sunt etiam hoc mense, cum duces nostri iterum dicerent nos victoria potiri (nam, ut Petraeus ipse dixit, modo quinquies singulis diebus Bagdati, id est una in urbe, nostri milites ab hostibus oppugnentur—talis est victoria nostra).
Porro Sarah Palin et a Cynthia et a Johanne iam est laudata. De qua descriptae pelliculae per rete spectari nunc possunt, in quibus illa coram ecclesia sua (Anglice scilicet) loquitur:
Prima in parte, fideles rogat ut precentur ut alia fistula ad petroleum ferendum mox exstruatur, quod sit Dei voluntas. Qui deus de petroleo sollictetur nescio. Eundum tamen Deum, illa dicit, nobis Iraqiam debellandam mandavisse ac quasi pensum sacrum. Altera in pellicula, ecclesiae pastor Dei consilium explicat: Alascam petroleum et opes habere quia Deus Alascam civitatem pro Americanis paraverit ut sit refugium ultimis in temporibus, id est cum Deus suum Filium iterum mittat. Quid aliud de Dei consiliis quae ad petroleum pertineant Sarah Palin credat, equidem nescio, nam haud satis fidelis sum ut possim a Domini petroleo servari, neque in Petroleo Salvationis sum baptizatus (seu fortasse melius, “Petroleo Lustrali ablutus”), sed puto etiam nos impios plura hoc de Deo et Eius consiliis mox audituros.
(1) Nolo de InBev queri (cuius cervisiae maxime placent) sed de societatibus nostris emptis et de nummis quippe qui parum nunc valeant, et praesertim cum ausi sint Republicani de Anheuser-Busch loqui hac in pellicula etsi modo paulo antea ab alienis erat empta propter pecuniae nostrae debilitatem. Ut verius confiteor, aliquatenus gaudeo InBev societatem apud nos quoque sapidam cervisiam mox vendituram, cum fere omnia genera ab Anheuser-Busch parata potius mera aqua quam cervisia esse videantur.