Taedio nuper paene confectum me sentiebam. Semper enim legenda sunt particula Ciceronis, Augustini, auctorum qui probati sunt, locos quos iam legi, e quibus nihil “novi” nuper percipere posse videor, nihil saltem periculosum, nihil quod animam una cum animo excitare potest….