De digitis nimis Catullianis…

Taedio nuper paene confectum me sentiebam. Semper enim legenda sunt particula Ciceronis, Augustini, auctorum qui probati sunt, locos quos iam legi, e quibus nihil “novi” nuper percipere posse videor, nihil saltem periculosum, nihil quod animam una cum animo excitare potest….

Lumen autumnale

Thersites noster per silvas deambulavit, et Sandra montes visit, et Eduardus suam Tullianam per lutum duxit. Omnes nostri amici Hispani fructus a natura captos delibaverunt; quam beatissimi vivunt! Ego tamen quodam in thermopolio sedeo, ordinatrum intuens et labores absolvens, solus…

Suas quisque partes agunt…

Est mihi quidam amicus, immo necessarius, quem putarem, nisi diu eum cognovissem, nescire dolere neque etiam posse lacrimare: maestitiae enim expers videtur totam per vitam cantare saltareque. Quippe qui semper laetetur, numquam potest casum providere, numquam mente effingere ullum propositum…