De communistis, de religiosis, de gallopavone

Volui nonnulla verba stulta facere et illius diei, qui apud nos ad gratias agendas est dicatus, “Veram Historiam”explicare. Nos omnes enim scimus “veras historias” plerasque esse mera mendacia, plerasque non esse iniucundas. At, ut talem scriberem necesse fuit mihi alias inspicere eiusdem diei historias… quae omnes, ut apparent, sunt “verae historiae.” Nam qui in partem ut aiunt dextram sint procliviores, eisdem alia est historia quam effixerunt illi qui parti sinistro faveant; quam utriusque factionis fabulam puto ne Lucianum quidem historiam falsiorem excogitare potuisse.

Secundum Republicanos, seu reipublicae partem dextram, Deo gratias primi agebant peregrinatores religiosi qui rempublicam Massachusettensem condiderunt saeculo septimo decimo. Nam hi antiquissimi Americani (aborigines, ut apparet, non inter veros Americanos a Republicanis numerantur) in foedus stultissimum et perniciosissimum iniverunt, quo cives omnes res haberent communes et ex aequo omnes fructus inter se dividerent, id quod hodie “communismus” vocatur. Naturam enim humanam ignorabant esse nequitiae plenam: scilicet cives pigri voluerunt suam quisque partem fructuum capere sed nullam partem laborum absolvere. Cum nemo laboraret, haud uberrimus fuit agrorum reditus: immo, multi cives fame perierunt. Id quod nempe semper accidit omnibus in civitatibus ut aiunt “communisticis,” et quod iterum accidet, Republicanorum quidem sententia, si umquam ausi erimus pueros erudire, senes curare, pacem bello anteponere, regulis negotiatores refrenare. Itaque civitati praefectus, Guilliamus Bradford nomine, curavit ut nihil in commune haberetur sed omnes fructus privatim a cultoribus possiderentur. Statim propter industriam e nova ratione vivendi ortam messis opima (et bene merita) nostris novis Americanis contigit. Peregrinatores, quippe qui religiosi essent, Deo gratias statim egerunt non solum quod non iam fame laborabant, sed etiam quia bene didicerunt, ut nos etiam debemus discere, omnes commnuistas esse Diaboli ipsius legatos et pigros homines esse perniciosos reipublicae.

Haec hactenus de Republicanorum Vera Historia.

Democratici etiam dicunt fame laboravisse primos cives, sed religiosiores fuisse vel etiam fanaticos, et non a capitalismo sed ab aboriginibus esse servatos. Nam Britanni, cum primi advenissent, statim coeperunt aborigines in servitudinem redigere, tam religionis quam cupiditatis causa, vel saevissime trucidare. Unus his ex servis captis, Squantus nomine, sermonem Anglicum didicit cum in Britannia servitute crudelissima oppressum teneretur; iugo servili nescioquomodo dempto, idem Squantus in Americam reductus est, ubi, ut apparet, iisdem fanaticis occurrit eodem in loco ubi oppidulum suum quondam fuit situm. Squantus, qua est humanitate, tam longe aberat ab ira, ab ultione petenda, ab illo genere crudelitatis quod Anglorum naturam notavit, ut etiam colonos iuvaret et doceret maizium serere, quae seges grandissima atque optima erat sola causa cur Angli per annum viverent. Quo anno exacto, coloni iterum arma in aborigines tulerunt ac totam regionem ferro et igne in nomine Christi vastaverunt. Propter igitur paganorum stragem gratias egerunt Deo Optimo et Maximo.

Quid sit verum, quid falsum, equidem iudicare nolo. Immo, nec de communistis nec de fanaticis cogitabam cum gallopavonem comessem et familiam visitarem. Qua de oblivione gratias plurimas ago.

2 Comments

  1. Quis nescit, optime Nemo, primam esse historiae legem ne quid falsi dicere audeat? Deinde ne quid ueri non audeat? Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis?
    Hodie tamen -sicut fere omnibus in temporibus- rerum ueritas nescit non “latere”. Nam, quod gentes non ita liberae atque indifferentes, sed in alteram omnino partem pronae sunt, ueritas occultari potius quam retegi seu diuulgari potest. Ex quibus impudentissima quotidie oriri solet historiarum inter se uarietas et repugnantia ac neque tempore neque loco neque ordine sibi constans rerum descriptio. Quae plane confusio et perturbatio scriptorum historias, alioqui graues et ueridicas, in meras saepe fabulas siue mendacia conuertunt.
    Animaduerto saltem aliquid ueri inuentum esse a te cum familiam uisitares et gallopauonem comesses. Sapidane omnia?

  2. Qui “historiam veram” scribens historiae legibus obtemperat? Nam qui pater historiae habetur idem etiam pater mendaciorum a nonnullis vocatur. Nemini igitur credo praeter Luciano Samosatensi, quippe qui Veram Historiam scripserit.

    Nihilominus numquam desinam mirari propter historicos aliis vel etiam sibimet ipsis obloquentes et propter illam inconstantiam de qua mentionem fecisti, et praesertim cum tales auctores effingant historias haud consentaneas de rebus quae acciderunt saeculo vicesimo vel etiam nuperrime, quibus novas “veras historias” retegant quas existere nemo antea etiam suspicabatur. Ut illi qui tomos longos undecimo de mensis Septembris die suis deliramentis impleant, vel qui de Latomis seu de secta ut aiunt Massonica garriant… delirantes in deserto voces clamitant semet ipsos solos esse et unicos qui intellegant quid sit verum et cur idem tectum fuerit, omnes alios aut ignorare aut rem tegere. Nam, ut ipsi credunt, nihil commune, nihil omnibus hominibus bene notum, etiam verum esse potest.

    De me, quid dicam? Cena bene sapivit, familia valet, et vita est iucunda… spero me haud solus esse qui talem veritatem omnino communem intellegat.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *