Suas quisque partes agunt…

Est mihi quidam amicus, immo necessarius, quem putarem, nisi diu eum cognovissem, nescire dolere neque etiam posse lacrimare: maestitiae enim expers videtur totam per vitam cantare saltareque. Quippe qui semper laetetur, numquam potest casum providere, numquam mente effingere ullum propositum aliter quam commode et optime eventurum, numquam desistere antequam finem attingat, ita ut nonnumquam eius constantia videatur etiam in obstinationem sententiae verti.

Cui contigit feliciter (qui aliter potuit fieri?) ut feminam pulchram cognosceret, quae nullum gaudium nec ullum affectum, nisi fortasse aliquando dolorem, sentire poterat (qui aliter potuit fieri?), quam ille statim adamavit (qui aliter…). Res sine dubio stulta: et quis potest aliter sentire ac Plautus, qui scripsit qui in amorem praecipitavisset, peius perire quasi saxo saliret?

Nam haec femina etiam vino nimis dedita, a custodibus publicis comprehensa cum conata esset ebria suam autoraedam in contrariam semitam gubernare, nuper et subito amico dixit se animo aequo carere, se nolle suis doloribus eum affligere, se nolle eum implicari suis in aerumnis, se nolle eum videre, se eum non amare nec iam etiam eius consuetudine frui. Se velle eum quasi delicatum a doloribus suis gravissimis, ab aegritudine sua defendere. Qua de causa amicus meus plerumque laetissimus prima multis annis vice dolore laborat atque animi demissione; nec, pertinacitatis causa, vult illum amoris nexum inanem amittere.

Si Plautus adhuc viveret, ei necesse non esset personas ad fabellas scaenicas scribendas excogitare, cum facile et ubique in vita homines suas partes quasi in theatro mundi agentes reperiantur.

Quaedam fabula Erasmi in mentem mihi incidit:

Neque perperam sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro, ridens, plaudens, gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil omnino ageretur, cum in caeteris vitae officiis probe sese gereret: ‘iucundus amicis, comis in uxorem, posset qui ignoscere servis. Et signo laesae non insanire lagenae’. Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo levasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis expostulans: ‘Pol, me occidistis, amici, non servastis’, ait, ‘cui sic extorta voluptas. Et demptus per vim mentis gratissimus error’.

1 Comment

  1. EDVCERE E PROSCENIO

    Quam pulcher commentarius, sed quam tristis simul! Quamuis ille “tópos” de mundi theatro iam inuenitur in Platonis operis, Erasmus certe dixit haec: “Porro mortalium vita omnis quid aliud est, quam fabula quæpiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes, donec choragus educat e proscenio?”

    “Educere e proscenio”, quid sibi uult tua in opinione, Nemo sapiens? Significatne “educere ex vita” quemadmodum ille Quixotus noster, cuius mens sana facta est, ubi moriturus erat?

    En tibi ultima Sanctii Pansa uerba allocuta dominum Quixotum a Manica moribundum, pulcherrima simul atque dolore lacerata, iuxta uersionem latinam ab Antonio Peral Torres factam (Compluti 1998) quam hodie, uixdum illo coetu maioris momenti tandem dimisso, in Facultatis Bibliotheca inueni:

    “Me miserum! –respondit Sanctius flens-. Ne moriaris, domine mi, sed accipe consilium meum ut vivas multos annos ; quia nulla dementia [melius dicerem «stultitia»] est in hac vita quam sinere se mori, sic simpliciter, cum nemo sit qui occidat te nec aliae manus quae finiant te, nisi manus melancholiae. Videas, ne sis piger, sed surge e lecto et veniamus ad campum amicti vestibus pastorum sicut statuimus facere : fortasse a tergo cuiusdam plantae inveniamus dominam Dulcineam iam solutam ab incantamento, et quidem pulcherrimam ad videndum… [lib. 2, cap. 74]”

    Non dubito quin Michael a Cervantes legerit umquam Erasmianam illam Laudem Stultitiae et maxime illud pulcherrimum locum a te praebitum: Dominum Quixotum occiderunt consanguinei atque amici qui dempserunt per uim eius mentis gratissimum errorem.

    Ceterum, nonne credis educere ex urbe (maximo ex mundi theatro) ac uenire ad rus (locus ille amoenus) uestimentis indutos pastoriciis siue bucolicis, figmentorum fucorumque expertes, stultitiam pulcherrimam esse?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *