Novus Dies

Clarius lucet hodie sol: nam factio Democratica non solum Casae Albae seu summi magistratus est potita sed etiam utramquam partem Senatus. Adhuc etiam potest fieri ut satis sint fautores Democraticae factionis in Senatu ut nullis in consiliis possint Republicani eis resistere; non tamen pro certo iam habetur utrum satis habeant necne. Nihilominus maior pars Senatus nunc in potestate Democratica tenetur, et prasides noster creatus est homo Democraticus.

Tandem fortasse a bellis desistemus, ab iniuriis scelerisque nos abstinebimus, honorem a Frutice consumptum et auctoritatem perditam sarciemus et recuperabimus. Tandem fortasse, cum iterum iustitia et pax et animi sani polleant, iterum decus nobis fiet nomen nostrae reipublicae.

3 Comments

  1. Tibi Tuisque patriotis gratulor atque congaudeo. In rebus politicis minime sum versatus, sentio tamen res in melius evolvi. Ita sperat Zoerardus.

  2. Gratias vobis, Zoerarde Thersitesque, ago propter vota tua benigna. Puto etiam uno tantum capite mutato nobis futurum fuisse spes pacis iustitiaeque, sed, cum tam multi novi senatores sint creati, spes spei additur.

Leave a Reply

Your email address will not be published.