De novo anno incepto

Gaudeo novum spatium academicum esse inceptum, ut nova in studia incumbere possim:

  • Solonis versus et vitam a Plutarcho scriptum necnon tractatum de republica Atheniensium cuius auctor Aristoteles esse quondam ferebatur hoc quadrimestro legemus. Placebit si potero discere linguam Graecam melius enuntiare ac nonnullos versus memoriae mandare.
  • Solus ex amicis iam mihi notis ero qui de legibus medii aevi discat: spero tamen fore ut novos amicos illa in schola noscam multos. Profestrix quae doctrinam legum nobis tradet potius cum historicorum facultate quam inter philologos numeratur, sed linguam Latinam satis bene tenere videtur (nam praeterito spatio academico etiam scholam de codicibus manu scriptis docebat et de lectoribus qui ante artem typographicam excogitatam florebant). Per quam etiam mihi licebit, ut apparet, libellos academicos Latine ita scribere tamquam philologicis in scholis, id quod non saepe nobis discipulis contingit si de rerum gestarum historia discere volumus, nec mihi antea contigit cum de legibus Romanis discerem.

De aliis scholis nihil novi insolitive videtur agendum; sed, cum studium meum maximopere moveat de legibus discere, nil sollicitor.

Haud satis erat mihi tempus ut Dictyn Cretensem usque ad finem perlegerem, sed urbem hodie prodiderunt Aeneas Antenorque. Hic, cum coram consilium Troianum orationem quinto in libro habet, ita rogat id quod omnes discipuli Homerum legentes rogare volunt:

Haec omnia in gratia Helenae gesta, scilicet eius mulieris, quam ne Graeci quidem recipere gestiunt. Retineatur igitur in civitate ea femina, ob quam nulla gens, nulli usquam populi amici aut non infesti huic regno! Nonne sponte supplices, ut recipiant eam, rogabimus?

Totum per opus, varii homines belli absurdi insaniam plane exponunt, et semper ab eadem insania ratio vincitur. Etiam ultimis in belli diebus, cum Troiani indutias petunt et condiciones pacis audire cupiunt, Graeci auri pondus poscunt quod sciunt comparare Troianos nequere. Porro, qui aliis in belli Troiani historiis heroice agunt apud Dictyn avaritia, libidine, amore sui moventur: Penthisilea mercennaria nullam amorem perditam et mortuam ardet; Achillem pugione perfodit Alexander cum ille Troianos quosdam convenit ad praemia proditionis accipienda; Priamus senex debilis, qui tanutm verbo tenus rex esse videtur, suis a filiis regitur.

Spero fore ut ante novam hebdomadem academicam inceptam Troia tandem corruatur, nam puto fore necesse mihi ad Solonem animum mox vertere, sed gestio discere quid Dictys scripserit de equo illo Trioano et de Graecorum reditu, quomodo fabulas torserit.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *