iterum de metris Graecis

Nunc bene scio me perparum intelligisse sententias ab AP David prolatas de quibusdam rebus: nam locos intra versum indicat ubi accentum et ictum non debeant convenire: praesertim primo in pede, et altero, et quarto, si caesurae sint solitae. Plura debeo legere; modo dimidiam partem illius libri lectam habeo.

Fortasse melius describi potest ille versus hoc modo:

Μνημοσύ|νης καὶ | Ζηνὸς Ὀ|λυμπίου || ἀγλαὰ | τέκνα

Nam nullo modo potest pes alter evenire quam ut consentiant inter se et ictus et sonus qui fiat ex sonu cadente et de “σύ” delato. Hmm… plura sunt legenda, et diutius cogitandumst.

 

Leave a Reply

Your email address will not be published.