De petaso perdito

O stulte puer! Petasi es oblitus. Capitis operimento perdito, quid tibi erit animae operimento? Capite aperto omnes tuae cogitationes effluent liberiores quam decet, aere leviores, neque ulla res in mente tibi manebit, sed quicquid in buccam venerit sine causa dices.

Theobromate dulci es fructus dulcibus cum colloquiis, cum dulce ridente, cum dulce loquente, in popina ubi carmina tam placebant quam placentae, atque ebrius tam cervisa quam puellae consuetudine oblitus es ibi petasi tui.

Petasum atrum perdidisti, una cum sententiis atris et morosis. Quo pacto nunc leges Sallustium, auctorem morosum? Non leges: cuius abruptum sermonis genus, ut monuit Quintilianus, te audientem transvolabit.

Insanis, insanis et tanto ardore quanto Sallustium insanivisse dixit Asconius Pedianus. Nec propter unam, vesane, sed in tres. Aliam enim cognovisti apud aliam studiorum universitatem, flavam et pulchram quacum commercium epistularum cum Latine tum Graece habes, quam nescis e mente amore capta eiicere. Aliam in remota absentem quacum Latine telephonice saepe, sed numquam tibi satis saepe, loqueris, quamquam debes in libros incumbere. Aliam praesentem quacum commercium habes etiam mapparum: quibus cervisia maculatis vos usi estis tamquam tabulis ceris ut et Graece et Latine scribentes efficeretis, ut poeta dixit, ne quis malus invidere posset. Desinatis ineptire: quem enim putabatis non intellegere quid scripsissetis, etiam de litteris indoctum? Desinas et tu ineptire: discipulus enim in studia, non in amores, debes incumbere.

Stulte puer, es petasi oblitus. Cras frigores revenient, et caput operimentum suum desiderabit.

Num putas te nunc posse te parare ad pericula subeunda probationum? Mercurii enim die volens nolens de Solone scribes. Sed Graecis de litteris cogitare nequis: tempta, nebulo, et verte te ad Solonem.

μηρῶν ἱμείρων καὶ γλυκεροῦ στόματος

Dulce ridentem Lalagum leges, dulce loquentem? Etiam Solo amabat: pueros amabat ille, tu puellas; uterque amator. Natura enim sumus nos omnes ita constituti ut amemus: quisnam hominum non amat et homo vocatur? Solo tamen potuit civibus leges statuere: valesne tu tibimet ipsi?

κέντρον δ᾽ ἄλλος ὡς ἐγὼ λαβών,

κακοφραδής τε καὶ φιλοκτήμων ἀνήρ,

οὐκ ἂν κατέσχε δῆμον

Si quis stimulum sicut Solo sumeret, populum non regeret: itaque valesne tu, Amoris stimulo incitatus, te adeo regere ut legislatorem legas Atheniensium, ut intelligas versus? Nihil vales: itaque ad Sallustium te vertas.

Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum inminuta.

Nihil vales, sed morbis amoris es confectus et ob eam causam mente prorsus captus, ita ut petasi sis oblitus. Desinas ineptire: invenias petasum, tegas iterum caput, puellarum obliviscaris, ne in amore deprehensus morosioribus a condiscipulis reprehendaris.

2 Comments

  1. Gratias plurimas tibi, Reginaldo, ago, sed spero me alios petasos non amissurum, nam caput petaso carens frigoribus maximopere laboraret his adhuc niveis diebus nisi amore incensus puella arderem.

    Recte Sulpicia habuit, quae ait: “peccasse iuvat, vultus componere famae taedet.”

  2. Permitte ut uelum tollam… Ut enim in uino ueritas inuenitur, sic ex ceruisiâ litterae surgunt! Num tanquam Archilochus scutum, ita tu petasum amisisti? an ineptis Catulli modo uelut in carmine LI?
    Ille mi par esse deo videtur,
    ille, si fas est, superare divos,
    qui sedens adversus identidem te
    spectat et audit
    dulce ridentem, misero quod omnis
    eripit sensus mihi: nam simul te,
    Lesbia, aspexi, nihil est super mi
    lingua sed torpet, tenuis sub artus
    flamma demanat, sonitu suopte
    tintinant aures, gemina et teguntur
    lumina nocte.
    otium, Catulle, tibi molestum est:
    otio exsultas nimiumque gestis:
    otium et reges prius et beatas
    perdidit urbes.

    Ac dum amores laudas, mihi commemorare uideris illud Sulpiciae:
    Exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret,
        dicetur siquis non habuisse sua.
    Utique stilum tuum diligo: utinam, mi Nemo, et plurimos amittas petasos!
    Vale!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *