De bona nota accepta

Libellis academicis mihi scribendis iterum obrutus nimis diu nihil hac in pagina scripsi. Sed nuntium bonum accepi una cum libello iam scripto ac lecto: quem bona nota signatum est redditum nec sine verbis blandis, ut in imagine apposita potest conspici….

De petaso perdito

O stulte puer! Petasi es oblitus. Capitis operimento perdito, quid tibi erit animae operimento? Capite aperto omnes tuae cogitationes effluent liberiores quam decet, aere leviores, neque ulla res in mente tibi manebit, sed quicquid in buccam venerit sine causa dices….

De interpretum annotationibus

E Sallustii Belli Catilinarii capitulo quarto: Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colundo aut venando…