De bona nota accepta

Libellis academicis mihi scribendis iterum obrutus nimis diu nihil hac in pagina scripsi. Sed nuntium bonum accepi una cum libello iam scripto ac lecto: quem bona nota signatum est redditum nec sine verbis blandis, ut in imagine apposita potest conspici. Quem Latine conscriptum non ad litterarum classicarum scholam exaravi sed potius historicam, quibus in scholis fere semper omnia pensa sunt Anglice scribenda. Benigna tamen et docta profestrix rerum gestarum sinivit me, discipulum pessimum, Latine scribere de legibus ecclesiasticis quae medio ut dicitur aevo pollebant. Res autem bene successit, qua de causa hoc in fine hebdomadis, cum de saeculi legibus scribam, iterum conabor argumentum Latine tractare.

Alium libellum hodie confeci de Solone poeta philosophoque, vel potius de “Solonis” personis quae apud Plutarchum Herodotumque inveniuntur atque illis in distichis versibusque iambicis qui “Soloni” adscribuntur; quam rem, pro dolor, Anglice et taediose scripsi. Cras in leges iterum incumbam (id quod hodie piger ignavusque debui incohare) et pensum parvum de Sallustio curabo.

3 Comments

  1. Macte, mi Nemo nequaquam pessime!
    Ego quoque ab optimo discipulo opusculum de accentu Latino hodie accepi PRIMVM… LATINE SCRIPTVM! Idque fecit motu proprio. Mihi promisit plura Latine exarata. Vale plurimum.

  2. Tibi, Reginalde, omnino assentirer, si libellis obruto liceret vinum cervisamve bibere… nihil tamen praeter potionem Arabicam bibi multos nunc dies, immo hebdomades.

    Tibi, Sandrae, gratulor, una cum discipulo tuo docto atque impigro, et plures tales tibi exopto qui libellos Latine conscribant!

Leave a Reply

Your email address will not be published.