Ioannis Iovianus Pontanus in De Sermone libro primo haec de “hominis cupiditatem quietis ac recreationis” scripsit:
Principio, quod hominum vita tum corporis tum animi laborum plena est ac molestiarum, iccirco post labores cessatio quaeritur, in qua recreetur animus, atque inter molestias iocus. Natura enim duce, ad requietem trahimur ac voluptatem. Nam et a regibus et bene constitutis populis et a Romanis praecipue, gentium dominis, ludi fuere diversi etiam generis instituti, quibus spectandis tum populus universus tum magistratus ipsi relaxarentur quotidianis a laboribus negociisque susceptis et privatim et publice, quando et fossores et qui caedendis exercentur lapidibus et ioca inter se funditant oblectandi gratia et, illa ubi defuerint, cantu laborem mulcent leniuntque erumnas.
Cras incipiunt iterum scholae nostrae, post unius hebdomadis intervallum ad animum refocillandum datum. Etsi nullo pacto puto nos discipulos lapides caedere et fossas effodere, nihilominus etiam in vacationibus laborum semper restant nobis quaedam munera absolvenda. Hodie, ultimo feriarum die, conor libellum taediosum et (pro facinus indignum!) Anglice conficere atque in scholas crastinas me parare. At, cum scribam, non possum quin flores, iocos, dulces amicos amicasque in mentem revocem, quae imagines me ab officis aliquatenus avocant sed etiam me monet animum esse laxiorem, liberiorem, ob oblectamenta laetiorem.
Statim post verba Pontiani illa apposita sunt haec Tibulliana (II.6):
Crura sonant ferro sed canit inter opus.
Poeta de amatoris spe loquitur; Pontanus de intermissione laborum ad animum reficiendum necessaria. Ita de discipulis dici potest, studiorum amatoribus quibus semper est spes plura discendi, qui aliquando debent aliquot diebus quietis delectari, etiamsi de libellis sollicitari quoque debent.