(Colloquium verum et ex vita quam verissume potui depictum.)
Ministra: Quid legis, helluo caffeae?
Nemo: Colloquia quaedam evolvo Luciani, qui Graece scripsit nec sine sale.
Ministra: Graece? Ego quondam Graeca fui ipsa.
Nemo: Tu? Graeca? Et tam flava nunc?
Ministra: Illo tempore fuscioribus capillis et promissis praedita regina eram Troiae, cum nomen mihi esset Helena.
Nemo: Num medicamenta tua hodie sumpsisti?
Ministra: Quid dicis, puer? Loquor ego de vita praeterita. Nam pro certo habeo me fuisse Helenam, reginam Troianam.
Nemo: Pro certo habes Helenam Troianos rexisse?
Ministra: Certius certo; nam ipsa aderam. Porro quadam in pellicula cinematographica fabulam Troianam spectavi.
Nemo: Bene; Helena Troiana fuit regina. Sed, ut ad rem revertamur, quomodo fit ut putes temet eandem esse mulierem ac Helenam illam? Nonne illa mortua est?
Ministra: Scilicet passa sum mortem corporis; anima tamen pergit vivere et e corpore tamquam avis volans novum in corpus nascitur.
Nemo: E quo hiatu evolat ista avis? Puto me coniecturam posse praebere…
Ministra: Tace, puer. Sensu translato locuta sum, ut Gypti solebant. Nonne vidisti litteras illas hierographicas, ut vocantur, in quibus depingitur reginae anima, sub lari marini specie, ad caelum ascendens, quae postea nova regina innascatur?
Nemo: Confiteor me res Aegypticas numquam vidisse, nec quidquam scire de metempsychose, ut vocatur.
Ministra: Nullam ad rem psychologicam pertinet haec animarum migratio, vesane puer, sed ad animas: vocabulum Gypticum est “metamorphosis.” Nam “Met” erat Gyptis dei nomen mortis, et “morph” mutationem significabat. Cur te contuleras istam ad studiorum universitatem, si nihil ibi didicisti? Equidem de rebus Gypticiis omnia didici (quae utique videntur scitu digna) per spectacula televisifica, nec necesse erat mihi etiam domo excedere ut discerem.
Nemo: Macte, docta sapidaque regina Aegyptorum et discipula optima. Sed, si volumus credere animas nostras esse antiquas et usu tritas, quomodo fit ut satis sint animae?
Ministra: Quid dicis? Nam cum alius moritur, tunc alius nascitur, et alterius anima in alterum transit. Quia animae non moriuntur, numerus animarum non mutatur.
Nemo: At numerus hominum in dies crescit, et ita celeriter ut quadriginta annis summa hominum sit duplicata. Itaque modo dimidia pars animarum quae hodie inter mortalia corpora circumferuntur quadriginta annos potest complevisse. Nam numerus hominum progressionem ut aiunt geometricam sequitur; itaque numerus viventium adeo maior est quam numerus omnium mortuorum qui umquam vixerunt ut, etiamsi velimus fateri animas identidem nasci, non possint omnes homines qui hodie vivant animas esse iam experientia doctas; immo necesse sit nonnullas animas esse tironibus qui prima vice vivant. Magis proxime ad verum accederet te hac in vita maximum praemium in sortium alea esse lucratam quam cuiusdam reginae Graecorum Aegyptorumve anima esse praeditam.
Ministra: Et tu, puer mathematice, anima omnino cares. Utrum tibi magis videor esse altera Helena an altera Cleopatra?
Nemo: Quot mulieres, tua sententia, in dementium valetudinariis includuntur, quippe quae quoque nomen Cleopatrae sibi vindicaverint?
Ministra: Cave, puer demens, ne potio tua tuum in caput effundatur.