Sancti Iacobi Hospitium

Cum Sandra mentionem de numeris cabalistics fecisset et ipse tristi de amore necnon de amatoris morte scripissem, necon quoniam Consaluus et Jaume de arte musica nuper loquebantur, carmen quoddam in caput serpsit quod de mente excutere adhuc nequeo: cui titulus…

Vita Regis Sullivan

Rex Cleveland Sullivan, qui vulgo Roy vocabatur, Virginiensis vir qui silvas in valle c.n. Shenandoah sitas custodiebat, anno millesimo nongentesimo duodecimo natus est et post annos unum et septuaginta diem obivit. Cuius de pueritia, de moribus, de factis parum reperire…

De columbulillis

Haud raro fit, et praesertim apud carminum amatoriorum conditores, ut nomina diminuta reperiantur. Catullus enim anseris medullulam, imulam oriculam, manus mollicellas certe conscribillit. Etiam amantes comici talibus formis utuntur: Plautus nobis amatorculos tradidit, quos Anterastilis et eius soror tam callida…