De columbulillis

Haud raro fit, et praesertim apud carminum amatoriorum conditores, ut nomina diminuta reperiantur. Catullus enim anseris medullulam, imulam oriculam, manus mollicellas certe conscribillit. Etiam amantes comici talibus formis utuntur: Plautus nobis amatorculos tradidit, quos Anterastilis et eius soror tam callida…