De columbulillis

Haud raro fit, et praesertim apud carminum amatoriorum conditores, ut nomina diminuta reperiantur. Catullus enim anseris medullulam, imulam oriculam, manus mollicellas certe conscribillit. Etiam amantes comici talibus formis utuntur: Plautus nobis amatorculos tradidit, quos Anterastilis et eius soror tam callida quam docta vix aegreque inveniunt. Rarius, tamen, inveniuntur diminutiva duplicia.

Abhinc hebdomades nonnullas, apud Jaume, Sandra doctissima et callidissima mentionem fecit de Iohannis Bonefonii Pervigilio Veneris, cuius verba aliquatenus insolita laudavit haec:

turturilla poetae et columbulilla

Illa avis nidulum satis notum sibi contexit nonagesima sexta in Senecae epistola:

Itaque hi qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt fortes viri sunt primoresque castrorum; isti quos putida quies aliis laborantibus molliter habet turturillae sunt, tuti contumeliae causa.

Haec tamen rarior: quis auceps primus has “columbulillas” laqueo cepit? Plinius in libri noni epistola vicesima quinta loquitur de “passerculis et columbulis”; utraque tamen forma modo semel est diminuta. Apud Marcum Antonium Muretum tamen in Iuvenilium carmine vicesimo tertio Margaris poetam rogat:

Dehinc dices mihi, mi tenelle passer,
Annon ipsa tibi una sum columba?
Tua una ex animo columbulilla?
Tuum mel? Tuum suavitas? Tuum cor?

Ut potest in eiusdem paginae calce conspici, Frotscher editor putavit Muretum ipsum vocabulum sibi effinxisse. Itaque Iohannes Bonefonius videtur aut Mureti Iuvenilia legisse aut eodem animo ipse columbam bis diminuisse. Quod haud nimis longe a ratione abest, propter hendacasyllaborum mensuram: nam “columbulilla” versum iure claudit.

Bonefonius porro et paulo infra:

Ferox, improba, dura, quid moraris
sic me languidulum? Quid illa linguae
mella sugere, quid suavis auram
oris colligere, et tenaciora
vetas conserere invicem labella?

Illud languidulum apud Catullum legitur, qui “languidulos somnos” sexigesimo quarto in carmine posuit, necnon postea apud Arthurum Rimbaud, qui scripsit, ubi Ver erat, hos versus:

Interea longis fessos erroribus artus
deponens, iacui viridanti in fluminis ora
murmure languidulo sopitus, et otia duxi
permulsus volucrum concentu auraque Favoni.

Velim scire utrum illae volucres fuerint turturillae an columbulillae.

2 Comments

  1. Vtrum illae uolucres quae puelli Arthurilli otia suo concentu permulserunt, magnae an diminutae fuerint, nescio, sed sine dubio fuerunt columbae, Nemo:

    Permulsus uolucrum concentu auraque Fauoni.
    Ecce per ætheream uallem incessere columbæ,
    Alba manus, rostro florentia serta gerentes…
    Primus poeta qui ad Veneris currum columbas iunxit, Ovidius fuit. Nam Sappho passeres, cycnos Horatius. Credo autem Arthurum Rimbaud uolucres postea pro piscibus mutauisse, nisi fallor.

    Valde mihi placet paginae tuae noua species!

  2. Vix possum credere me columbas illas sequentes non animadvertisse! Neglegentissimus sum quem versiculis melliculis sopitum et quasi dormientem avis praetervolavit. Gratias tibi, Sandra, ago quod diligentior venatrix es aucupata.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *