De Piratis Pacatis

Duae fabulae narrantur.

Primum diunarii dicebant unum e piratis navem venatoriam c.n. USS Bainbridge conscendisse ut negotium ageret de captivo reddendo. Captivum illum nauclerum, qui antea in mare insiluisset ut a piratis effugeret, iterum potuisse idem facere ac milites navales et Americanos, dum captivus nataret quominus ab aliis piratis sclopetis armatis reciperetur vel occideretur, stragem in scapha fecisse. Omnes piratas in scapha esse statim occisos, captivum esse servatum, alium piratam in nave Americana esse comprehensum.

Deinde nova fabula circumferebatur: dum piratae navem mercatoriam capere et nauclerum captivum ducere conarentur, naves mercatorias piratis resistentes unum ex illis quodam instrumento perfodisse, qua de causa ille pirata navem Bainbridge conscenderet ut medici Americani possent eum curare. Dum medici Americani munera humana perite et bona fide absolverent, alios piratas dolosos in scapha paravisse captivum trucidare et sclopetum ad caput apposuisse. Quo conspecto, tres milites navales in navis venatoriae puppe dispositos statim et accuratissime omnes tres piratas eodem tempore et singulis glandibus metallicis necavisse, deinde alios milites scapham conscendisse et captivum a piratis mortuis liberavisse. Piratam qui a medicis curaretur esse comprehensum.

Utra fabula sit vera, parum refert. Captivus enim nauclerus incolumis est servatus, tres e piratis sunt mortui, alius captus in ius vocabitur. Qui dicitur esse puer sedecim annos natus necnon primus qui coram iudicibus Americanis de piratica accusatus sit a tempore quo Thomas Jefferson Civitatibus Foederatis praeerat. Si damnatus erit, reliquam partem vitae ut aiunt naturalis in carceribus Americanis teret, a patria parentibusque longe semotus.

Alii piratae, qui quoque videntur esse pueri, praeterito anno navem Turcicam, c.n. Yasa Neslihan, ceperunt et pelliculam cinematographicam de nave capta descripserunt. Quod videtur esse illis piratis Somaliensibus mos solitus, fortasse propter aetatem in res leviores proclivam. Quam pelliculum infra apposui, cum nullam aliam imaginem idoneam invenire potuissem.

4 Comments

  1. Utinam possem… sed raro soleo totas paragraphos de piratis oratione obliqua garrire. Quod sine dubio in colloquiis est vitandum. Ut verum tibi scribam, tam obrutus nunc sum ut rarius possim cum amicis confabulari; semper lego scriboque. Puto tamen me post dies decem vitam liberiorem esse acturum 🙂

  2. Miram fabulam de piratis modernis enarrauisti, Nemo, et rem gestam mirifice perscripsisti. Loquerisne Latine pariter ac scribis? Vale bene.

  3. Ignoscas quaeso Reginalde pigritiam meam, sed necesse erat animum meum parvissimum in studia intendere propter probationes nunc absolutas. Bene valebam et valeo, et melius ac melius valebo omnibus laboribus liber 🙂

Leave a Reply

Your email address will not be published.