Cum ad ordinatrum hodie adsedi, in mente habui aliqua verba scribere de hominibus politicis et Americanis qui se Republicani vocant. Nam hi moriones ficti, qui multos iam annos omnibus civibus ratione praeditis erant ludibrio, his diebus sicut lupi famelici suam turbam dilaniant et devorant, ita ut ipsi, qui quondam potuerunt cercopithicum illum Fruticem bis creare praesidem necnon utrumque reipublicae senatum manibus rapacibus tenere, hodie non videntur posse etiam satis suffragiorum conferre ut aediles ad fimum caballinum de viis abstergendum eligantur, et, quo vehementius invicem alios sui factionis et sui generis in dies culpant et in Obamam Democraticosque invehi conantur, eo magis perspicuum omnibus, etiam suis, fit Republicanos esse dementes. Εἰς πάγας ὁ λύκος. Itaque hi circumforeani strepitosi et his diebus diffidentes aptum argumentum scribendo semper afferant, quippe qui se quasi spectaculum praebeant et partes ridendi agant.
At, cum ordinatrum accensissem, de aliis hominibus politicis legi qui fortasse nostris etiam stultiores videntur: nam Europaei nuper sua suffragia dederunt et novos moriones creaverunt. Id quod maxime mirandum videtur: cum nos tandem Fruticem Republicanosque de gubernaculo reipublicae expulerimus et ad sinistram partem, ut aiunt, nos verti conemur, ita ut nunc velimus de Iraquia milites tandem deducere et Mahometanos tamquam homines potius quam tromocrates tractare, Europaei tamen coeperunt parti dextrae favere. Nam multis factionibus qui novas sellas sunt nactae hoc commune est: quod in illis cordon sanitaire, ut Gallice vocatur, iam est imposita quasi in pestilentia afflictos, quippe qui ex odii contagione laborent.
Inter Britannos enim, Factio Nationalis seu BNP ut vocatur duas sellas sibi sunt adepti. Quia Americanus sum, difficile semper mihi videtur res politicas Britannicas intellegere, nec pro certo habeo ad quod argumentum promovendum illa factio primum est orta, sed ex imaginibus hominum photographice depictas qui ad sectam adhaerent, videntur omnes velle menta proscribere. Nam ne unus quidem ex illis videtur verum mentum habere, sed uniuscuiusque os pinguum crassam in gulam recta via descendit sine intervallo interpellationeve. Praeter quam id quod statim et primo aspectu apparet, etiam audio eos homines se fusciores odio habere, id quod plane stultum est, quod fere omnes homines plus solis viderunt quam illi umbratiles qui totas vitas in tenebris latitabant. Eos porro dicuntur praeter menta et homines qui cutis colore a se differant etiam in omnes invehi qui non stirpibus sint orti Britannicis; quondam praesertim Iudaeos odio habuisse (quamquam Iudaei mille annos in Britannia habitaverunt antequam Factio Nationalis est nata) sed hoc odium ad tempus deposuisse ut quibusdam cum factionibus Iudaeorum magis ad dextram partem tendentibus possent conspirare in Mahometanos, quippe quos omnibus ex hominbus praecipuos illi oderint qui hanc ad factionem “BNP” pertineant. Itaque, etsi primae causae illius factionis natus sunt ignotae, causam tamen patet qua sibi suffragia vindicare nunc conantur: odium in Muslimos latum. Odium, res ipsa turpissima, semper dedecus est factioniubs hominum, quippe qui debeant intellegere se natura natuque esse omnibus aliis hominibus pares et quasi fratres sororesque.
Tantummodo tertia pars Britannorum putabat operae pretium esse sibi in suffragium iniri. Et vesani et stulti qui in huius factionis sententiam adducerentur ad suffragium diligenter omnes se contulerunt; homines tamen usitati et soliti qui sensu communi non carerent animos in munera quaesuosa intendebant vel comitias ad senatores Europaeos eligendos parvi momenti habebant. Itaque duas sellas nacti sunt in senatu totius Europae illi fascistae qui se Factio Nationalis vocant, et plures sellas ita sibi comparaverunt quam ulla alia factio sibi addere potuit. Qui postea, ovibus percussi et suo odio maculati, de viis Londinii a suis concivibus “labem nationalisocialisticam e nostris viis” clamantibus depulsi sunt:
Ut quidam reclamator postea diunariis dixit maiorem partem populi suffragia illis non dedisse, cum maior pars populi nulla suffragia dedisset; re vera istos esse senatores creatos quia paucissimi in suffragium inivissent. De quo omnes Britanni debent diu cogitare: nam propter civium desidiam pigritiamque, utpote qui in comitiis interesse noluerint, Britannorum personae duobus a fascistis in totius Europae scaena agentur, et illi quibus per concives non licet orationes habere sua in republica mox coram omnibus Europaeis furent et bacchabuntur et fanatico quodam odio in Mahometanos illato declamabunt.
Item Factio quae Libertatis dicitur, Belgica, quae ad Geert Wilders spectat, qui in Muslimos invehitur et qui vult novum Sinum Guantanamum in Europa condere necnon qui ipse hoc anno a Britannia proscriptione interdicitur, quattuor sellas in Senatu Europaeo nacta est itaque omnibus e factionibus Batavicis secunda est facta (post factionem Christianam et Democraticam).
Item in Hungaria factio quae “Jobbik” seu “Motus ad Hungariam Meliorem” vocatur tres sellas tenebit. Quarum una sella a femina tenebitur quae dixit “Iudaeos Hungaricos et superbos, ut vocarentur, debere iterum suis verpis circumcisis et parvis ludere.” Factio porro etiam in Hamaxobiis seu Athinganis (qui se “Romanos” vocant) invehitur, et, sicut aliae factiones eiusdem generis, in peregrinos adventiciosque.
Nec solae hae factiones promotae sunt, sed etiam aliae odio motae aliis in repbulicis Europaeis sellas sunt nactae, ut in Romania (cuius Factio Romaniae Maioris non solum Iudaeos Hamaxobiosque odit, ut factio Hungarica supradicta, sed etiam Hungaricos) et in Austria et in Slovacia est factum. Quam dissimiles sunt America et Europa: nam apud nos factiones dextrae nunc sunt fractae et sibi diffidunt; cum talibus factionibus in Europa novae sellae in Senatu Europaeo tradantur. Nobis causa est nunc bene nota: nam nuper nostra in Republica didicimus quanti momenti esset unicuique homini suffragium suum dare; sic effecimus ut Obama esset nobis praesidens, cum quam omnibus in suffragiorum lationibus quadriginta annis habitis maior pars populi munere civili fungeretur. Desidia tamen oriuntur regimina mala, ut factum est praeteritis annis cum Frutex bis creastus est praesidens. Immoderati homines enim qui extremis in partibus tam sinistris quam dextris stant semper in rebus politicis implicuntur et efficiunt ut suas voces audiantur; itaque oportet cives minus motos eos temperare suis suffragiis dandis, ut totius potius populi voluntas quam factionum extremarum ostendatur. Cives igitur, qui volunt suas partes in Senatu bene agi, debent suffragia sua diligenter pendere et bonis dare hominibus. Qui tamen non vult in comitiis particeps fieri nec munus civile et commune suscipere, ipse malos rectores selegit ac sinit odium in fratres sororesque, vel propter religionem vel propter cutis colorem vel propter stirpes vel nullam ob causam praeter voluntatem regentium, exerceri. Sperandum est plures et Americanos et Europaeos annis futuris ius suffragii diligentius exercituros; ne alter Frutex, ne alii fascistae, ne moderatores inepti iterum eligantur.