De Cypria quae Stasini dicitur.

Inter nonnulla alia, cum Lucretii libros De Rerum Natura legamus, Iphigeniae fabula nescio quamobrem studium meum adeo excitavit ut Procli Chrestomathiam invenerim legerimque. Quae quamquam non ita placet ac Daretis Excidium vel Ephemerides Cretenses, nihilominus non displicet. Nec sunt mihi alia quae scribere volo (utrum desidiae an taedii causa, non pro certo habeo), itaque haec pauca exponam et sperabo me iucundiora argumenta scribenda mox inventurum quam hanc fabulam, quae, praeterquam quod Achilles ante Helenam visam Telephum adiuvat, quasi enumeratio generum immanitatis videtur.


De eiusdem hominis carminibus quae Cypria vocantur.

Quibus addidit quae Cypria vocantur et in libris undecim circumferuntur, de quorum scriptione postea disseramus ne ordinis rationem nunc impediamus.

Quae continentur sunt haec:

  • Iuppiter cum Iustitia de bello Troiano consiliatur.
    • Eris autem, quae advenit dum dei convivantur ad Pelei nuptias rixam excitat inter Minervam et Iunonem et Venerem,
      • quae ad Alexandrum in Ida versantem secundum Iovis mandatum a Mercurio ad iudicium ducuntur;
      • et Alexander Venerem anteponit, coniugio cum Helena faciendo excitatus.
    • Qui deinde, Veneris consilio, navem curavit fabricandam,
      • et Helenus praedicit quae sint illis eventura,
      • ac Venus iubet Aenean cum illo navigare,
      • et Cassandra declarat quae sint futura.
  • Alexander autem, egressus in Lacedaemoniam, hospitium apud Tyndaridas accipit, et postea Spartae apud Menelaum; et Helenae inter convivium dona dat Alexander.
    • Postea Menelaus ad Cretam enavigat, qui Helenam iusserit omnia commoda hospitibus praebere, donec discederent.
    • Interea autem Venus Helenam duxit ad Alexandrum, qui post coitum et post plurima bona in navem imposita nave de nocte discedunt.
  • Hiemem tamen in illos Iuno immittit.
    • Et Alexandros Sidonem allatus urbem cepit.
    • Qui Ilium nave evectus Helenam in matrimonium duxit.
  • Interea Castor cum Polluce in Idae Lynceique bobus auferendis deprehenduntur.
    • Et Castor ab Ida occiditur, Lynceus tamen Idaque a Polluce.
    • Et Iuppiter vitam aeternam alternis diebus utrique in vicem tribuit.
  • Et postea Iris Menelao nuntiat quae domi facta sint.
    • Menelaus autem, post iter factum, de exercitu in Ilium mittendo fratrem consulit et ad Nestorem it.
    • Cui autem Nestor in egressione narrat:
      • Epopeum Lycurgi filiam in stuprum illexisse atque abduxisse,
      • et de Oedipo,
      • et Herculis furorem
      • et de Theseo Ariadnaque.
  • Deinde, Graeciam lustrantes, duces congregunt.
    • Et compertum habent Ulixem, quippe qui nolit in commilitium ascisci, simulare se furere, cum, Palamedis consilio usi, Telemachum filium ad puniendum auferant.
    • Postea ad Aulidem conveniunt sacrificantque.
      • Et ea ostenduntur quae ad draconem passeresque pertineant
      • necnon Calchas ea praedicit quae illis sint futura.
  • Deinde ad Teuthraniam classem appellunt et eandem urbem ut Troiam obsident.
    • At Telephus cum copiis ad opem ferendam advenit, qui et Thersandrum Polynicis filium occidit et ipse ab Achilla vulneratur.
    • Cum e Mysia navibus discedunt, hiems in eos irruit, qui dissipantur.
      • Achilles autem ad Scyrum appellit et Deidameiam Lycomedi filiam in matrimonium ducit.
      • Deinde Achilles, cum Argos advenerit, secundum oraculum medetur Telepho, qui perductor fiat navigationi in Troiam faciendae.
  • Ac, dum exercitus iterum Aulide colligitur, Agamemnon, cum in feras bestias iaculetur, cervum percellens dicit se etiam Dianam exsuperare.
    • Quae autem furens hiemem in classem immittit.
      • Cum Calchas deae iram declaraverit et Iphigeniam iusserit Dianae sacrificari, eam arcessunt, perinde ac illa Achillae nuberet, et sacrificium parant.
      • Diana tamen eam ablatam in Tauros transfert et immortalitate donat; cervum porro pro virgine in aram ponit.
    • Deinde Tenedum navigant.
      • Ubi, dum convivantur, Philoctetes colubre morsus propter foetorem est relictus,
      • et Achilles, ultimus vocatus, cum Agamemnone rixatur.
  • Deinde, qui de navibus ad Ilium descendunt, eos Troiani arcent,
    • et Protesilaus a Hectore occiditur.
    • Deinde Achilleus eos fugat et Cycnum Neptuni filium necat.
    • Et mortuos spoliant.
    • Et legatos Troianos transmittunt, qui Helenam bonaque poscant.
    • Cum illi non pareant, muros illic opppugnant.
  • Deinde de agro discedentes, etiam urbes vicinas evertunt.
    • Postea Achilles cupit Helenam intueri,
    • quos ducunt in eundum locum Venus Thetisque.
    • Tum Achilles Graecos inhibit quominus domum redire velint.
    • Aeneae porro boves abigit, ac Lyrnessum Pedasumque diripuit necnon multas urbes vicinas, ac Troilum interficit.
    • Lycaon porro Patroclus ad Lemnon ducit venditque.
    • Et ex spoliis Achilles Briseidem praemium accipit, Agamemnon Chryseidem.
  • Deinde est
    • Palamedi mors,
    • et Iovis consilium captum ut Achillem a societate Graecorum removeat quo Troianos sublevet,
    • et enumeratio commilitonum qui cum Troianis sunt sociati.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *