De philosophis, theoria, Britannia Spears

Cum Sandra doctissima mentionem de Cebetis tabula fecisset, de qua antea nihil audivissem, statim ad rem ipsam me contuli et colloquium illum legere coepi. Qui dialogus, si cum Platonis illis conferimus, videtur aliquatenus insolitus propterea quod tota res nihil aliud est quam ἔκφρασις, ut hodie descriptio cuiusdam imaginis vocatur. Breviores enim ἐκφράσεις quolibet in libro inveniuntur, sed rarius fit ut totus dialogus e descriptione unius imaginis constet. Immo, id quod hoc in colloquio insolitum videtur est hoc: quod lector non potest non fieri quasi spectator. Sed aliqua ex parte philosophia ipsa videtur ex spectando provenisse.

Nam inter Conventiculi lectiones erant Iohannis Ludovici Vivis de Initiis, Sectis, Laudibus Philosophiae libri paragraphi primae, in quibus Vives philosophi animum ad caelum tollit, de quo despicere possit in animalia, in plantas, in lapides; quia philosophi sit (secundum sententiam satis communem) mundum contemplari. Postea Ciceronis fabulam de Pythagora refert, non solum, meo sensu, ut nexus inter philosophiam et spectacula iterum delineatur, sed etiam ut qui in naturalis philosophiae studio floruerint etiam coniungantur cum alio genere sapientiae studiosiorum qui homines, potius quam τὰ φυσικὰ et ratione carentia, scrutentur.

Et Cicero ipse idem facere videtur, cum nomen recens explicet antiquissimae rei ac varia genera tractet contemplationum. Ciceronis fabula:

Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum, cognitionemque praestare.

Quae ad mentem revocat θεωρίαν. Nam apud Graecos antiquos mos erat nonnullis civitatibus cives quosdam mittere ut aliarum gentium consuetudines ac spectacula, et praesertim ludos fabulas caerimonia, spectarent et spectando discerent et doctiores domum redire ut concives novam doctrinam docerent. Qui missi sunt θεωροὶ vocabantur, quod nomen aliquid aliud significabat ac illud θεατοῦ, spectatoris qui fabulas scaenicas in theatro spectaret. Ex eadem radice θε- ortum est utrumque vocabulum; uterque autem homo spectacula intuitur, sed θεωροὶ periginatores, θεατοὶ concives sunt; θεωρῶν est discere, θεατῶν delectari.

Ut exemplum praeclarissimum afferam, Solo, secundum Herodotum, cum leges Atheniensibus statuisset, κατὰ θεωρίης πρόφασιν discessit et a Croeso rege est hospitio exceptus. Ille tamen effecit ut Solo nullum spectaculum videret praeter τοὺς θησαυροὺς (quorum nomen fortasse ad spectandi verbum temporale ipsum spectat) καὶ…πάντα ἐόντα μεγάλα τε καὶ ὄλβια. Qui tamen, quamquam nihil discendum apud Croesum invenerat, conatus est regi barbaro Graecae sapientiae particula tradere.

Fortasse hic operae pretium est animadvertere Plutarchum nusquam nomine θεωροῦ usus est in Vita Solonis quam scripsit: nam apud Plutarchum, Platoni addictum, θεωρία altera significatione quoque est praedita: Thales enim dictur esse τῇ θεωρίᾳ studuisse, non propterea quod itinera suscepit (quod fecisse alias dicitur) sed propter naturales indagationes. Licet Plutarchus quoque dicat, cum de Solonis legibus disserat, vetitum esse male dicere πρὸς ἱεροῖς καὶ δικαστηρίοις καὶ ἀρχείοις καὶ θεωρίας οὔσης ἀγώνων, sed hoc in loco non Solonis ingenium tractat sed fortasse ipsa legum verba et certe legis significationem. Ut ad sapientem potius revertamur, Plutarchus, cum eandem fabulam de Solone et Croeso narrat, aliter videtur his in minutiis cogitasse quam Herodotus. Plutarchi Croesus enim conari videtur efficere ut hospitis mens spectaculis opprimatur, et frustra:

δ’ ὁ Σόλων ἄντικρυς καταστὰς οὔτ’ ἔπαθεν οὐδὲν οὔτ’ εἶπε πρὸς τὴν ὄψιν ὧν ὁ Κροῖσος προσεδόκησεν, ἀλλὰ καὶ δῆλος ἦν τοῖς εὖ φρονοῦσι τῆς ἀπειροκαλίας καὶ μικροπρεπείας καταφρονῶν

Nam Plutarchi Solo tamquam Platonicus vertitatem per regis speciem perspicit. Rex porro postea suum consilium Cyro patefacit:

τῶν παρ’ Ἕλλησι σοφῶν εἷς οὗτος ἦν ὁ ἀνήρ, ὃν ἐγὼ μετεπεμψάμην, οὐκ ἀκοῦσαί τι βουλόμενος οὐδὲ μαθεῖν ὧν ἐνδεὴς ἤμην, ἀλλ’ ὡς δή μοι θεατὴς γένοιτο καὶ μάρτυς ἀπίοι τῆς εὐδαιμονίας ἐκείνης, ἣν ἀποβαλεῖν ἄρα μεῖζον ἦν κακὸν ἢ λαβεῖν ἀγαθόν.

Animadvertendum est Croesum voluisse Solonem reddere potius θεατὴν quam θεωρὸν; noluit enim discere nec sinere Solonem discere, sed potius hospitem spectaculis obstupefacere. Alias tamen Plutarchus videtur monstrare se scire quo munere θεωρὸς functus esse, quamquam vocabulum ipsum vitat: nam Plutarchi Solo Aegyptum petit et fabulam Atlanticam audit, quam vult ἐξενεγκεῖν εἰς τοὺς Ἕλληνας, more θεωροῖς solito: quae sunt res necessariae in θεωριᾷ: perigrinari, aliena in terra discere, doctrinam domum referre. Itaque Plutarchus videtur scire de θεωριᾷ quae apud antiquos Graecos exercebatur, sed nomen θεωρίας ad alios usus servare.
Ut ad Ciceronem revertamur, Pythagoras videtur θεωρίαν explicare: qui loquitur de hominibus qui “visendi causa” a suis urbibus discedant et ad ludos Olympicos veniant studioseque perspiciant quid agatur et quo modo; quid aliud est θεωρία? Addit tamen duas res: primum, quod philosophus est qui non sua ex urbe sed sua e vita, sua e natura profectus in vitam philosohpicam veniat, deinde, quod philosophus nihil sibi adquirere, nec gloriam nec quaestum, sed omnibus studiis cognitionem anteponit.

Ad hanc finitionem velim alterius philosophae verba conferre: nam, ut cantabat Solo, ita Britannia Spears, philosopha Americana. Quae in carmine cui index “Spectaculum Circense” videtur hos campos lustravisse. Nam Vives, cum Ciceronis Disputationes tractaret, etiam de spectaculis illius generis loquebatur: philosophum esse verum huius mundanae spectatorem scaenae; eodem modo Britannia de mundo tamquam spectaculum circense cantat. Eodem modo ac Croesus, Britannia in praefatione pelliculae qua carmen illustratur, fucum induit et gemmis se ornat, ut spectaculum praebeat quod mentem superare possit. Cuius carminis prima verba sunt:

Tantummodo duo sunt hominum genera: qui oblectent, qui spectent.

Nonne hic videtur Britannia de discrime inter θεατὴν et θεωρὸν facto disserere? Sine dubio “qui spectent” sunt philosophi antiqui, sed Britannia ipsa recusat quominus tantum spectet: quae enim scaenam mundi non spectat, sed ipsa spectatur vera in scaena spectatores (philosophos antiquos?) delectans. Illa non vult spectando discere et doctrinam accipere, sed cantando docere et spectatores provocare ut se sequantur, ut ad sectam suam philosophicam haereant et vitam philosophicam activam agendo doctrinam amplificent: “nolite tantum stare me spectans, sequimini me, ostendite mihi quid facere possitis.” Mavult agere quam pati: “Dux sum, quae tormenta bellica ordino, pyrobolum sum et efficio ut ardeat.” Quo in loco sub nomine caloris latitat, sine dubio, philosophicus ardor.

Fortasse tamen Britanniae philosophia est antiquorum philosophiae quasi ἀντιστροφή. Placet nihilominus eas conferre. Abhinc hebdomadem, scripsi de thermopolio et de iuvenibus qui medicamenta stupefactiva inter se traderent; secundam Britanniae philosophiam, debuissem particeps fieri et pilulas tam roseas quam nigras sumere ut discerem; male tamen mihi videtur stupor cum sapientia convenire. Quod igitur non feci, nec hac nocte facio, fortasse die Lunae ultimo quo potero hoc in thermopolio Lexintoniae sedere et carmina audire, cum solum mox vertam. Nullus sum philosophus, sed garrulus potionis Arabicae amator.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *