Exspectamus, spectamus, colloquimur

Conventiculo peracto, pauca negotia sunt mihi adhuc absolvenda antequam possim in veritate dicere me tempore frui subsicivo. Itaque, dum ordinatrum quam strenuissime quasdam pelliculas curat exscribendas, haec verba perpauca ego scribo in thermopolio sedens ubi praesertim diebus Lunae permulti congregant.

Iuvenes soliti pone thermopolium in tenebris versantur et inter se pilulas medicatas et multicolores tradunt dum quidam poeta, ut ipse saltem se vocat, prosam nec numeris strictam nec prorsus solutam decantat, immo summa voce declamat, maxima voce et sine fine usque ad finem, quem sine clausula et sine sonus flexu nulli auditores perciperent si essent qui poetam auscultarent. Qui inter versus fistulas nicotianas efflagitat a iuvenibus qui tamen ipsi nihil animadvertunt cum intueantur omnes puellae pueros, pueri omnes unam puellam formosam, animi simplicis, blandam, cruribus optimis, ore pusillo, camisia indutam in qua verba quaedam ex Apostoli epistola altera ad Corinthos missa legantur et tumeant; puella ipsa rogat quid illis in pilulis et roseis et nigris insit, num meliores sint quam aliae alio in sacculo et alio ab amico prolatae. Lexintoniae enim si quis cuiuslibet generis voluptatem petiverit, inveniet diebus Lunae hoc in thermopolio.

Haec hactenus de posteritate nostrae reipublicae. Equidem aliud voluptatis genus hac nocte et hoc in loco peto: cum amica enim colloquor cuius nominis facieique nulla voluntaria oblivione sed absentia nimis longa fere oblitus eram, cuius tamen consuetudine iterum frui et quam post dimidiam anni partem iterum cognoscere et cuius de vita permulta audire verius gaudium mihi affert. Interdum pausam damus colloquendo ut carmina audiamus: vir annis oneratus carmen a Woodie Guthrie inventum lente et tarde cithara duodecim canit chordis, iuniores et rauciores de Maria Iohanna (nomen quo cannabis vocatur) strepitum suum faciunt, alius citharista promissis et flavis capillis atque ocularia infuscata nocte gerens syllabas indistinctas mussat dum puella amore citharistae deperdita aliquando sistrum triangulum pulsat. Ad colloquium reverteremur, sed amicae telephonum gestabile tintinnat, et meum ordinatrum videtur sua negotia absolvisse. Utrique abeundum.

3 Comments

  1. Nescio ubi tabulam elegantem inveneris, nam nullus ἀνὴρ ἔμφρων καὶ δεινὸς περὶ σοφίαν haec verba scripsit, sed potius discipulus ἄφρων et sapientia carens. Sapientes enim nolunt talibus in thermopoliis inveniri.

    De Conventiculo nostro peracto quid dicam ego? Nam descriptas pictasque imagines et multo elegantiores quam verba mea apud YouTube invenies:

    http://www.youtube.com/LexConventiculum

    Nescio num velim ipse, homo infacundus, verba facere de congressu tam laeto, tam iucundo, tam salso, ac plurimis de novis amicis quos cognoverim, necnon de orationibus, de lectionibus, antelucanis de conviviis Latine celebratis; nam sine dubio vos lectores taedio affligeret eadem ex me audire quae potestis vestris oculis apud YouTube contemplari. Sed ipse quasdam imagines alias fortasse apponam, in quibus amici conspiciuntur principes.

  2. Gratias, mi Nemo sapiens, de imaginibus Conuenticuli. Et plura nobis illo de Congressu quaeso scribas!

  3. Tabulam perelegantiorem descriptam pictamque instar illius Cebetis atque ad uiuum expressam multum abhinc tempus oculi mei non contemplati erant. Et de illo conuenticulo peracto.. quid? Valeas semper quam beatissime.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *