De verbo “orbitandi”

Cum ab amico nuperrime monitus paginam inspexissem quae “Wikipedia” vocaretur et quae ad Mercurium planetam spectaret, vocabulum mihi ignotum offendi, quod paradoxon mihi in mentem attulit:

Observatio conclusive Mercurium circum Solem orbitare demonstravit.

Illud adverbium rarum quod est “conclusive” praetermittam, ut de “orbitando” paulo scribam: orbitae enim vehiculorum rotis imprimuntur in viis, unde idem vocabulum potest viam vel semitam indicare, nencon sensu translato “orbita” etiam dicitur in orbem per quem planeta movatur. Sed hoc substantivum nomen “orbitae” nullo pacto in verbum temporale probis a scriptoribus commutatum invenimus (quamquam apud Ducangium in Glossario mediae et infimae Latinitatis verbum orbitandi dicitur idem ac “redire” vel “recurrere” valere). Vulgaribus tamen communibusque in sermonibus verbum temporale “orbitare” hodie exstat, ut in lingua Italica, nisi omnino fallor.

Ut ad Romanos revertamur, Seneca in Quaestionum Naturalium libri septimi capitulo decimo cum de cometis loqueretur necnon de variis motus generibus:

Deinde duo debent esse motus eodem loco, alter ille diuinus et assiduus, suum sine intermissione peragens opus, alter nouus et recens et turbine illatus; necesse est ergo alter alteri impedimentum sit. Atqui <quia> lunaris illa orbita ceterorumque supra lunam meantium motus irreuocabilis est nec haesitat usquam nec resistit nec dat ullam nobis suspicionem obiectae sibi morae, fidem non habet turbinem, uiolentissimum et perturbatissimum tempestatis genus, in medios siderum ordines peruenire et inter disposita ac tranquilla uersari.

Itaque Seneca usus est “lunari oribta” ad lunae motum describendum, fortasse quod luna tamquam currus per caelum moveretur in eandem cursum; itaque, si caelum rotis motu assiduo tereretur, orbita caelestis imprimeretur. Nomen igitur orbitae ad sensum astronomicum spectare potest etiam apud auctores probos.

Galileo Galilei in Sidereo Nuncio nomine substantivo orbitae bis usus est, cui tamen verbum temporale prorsus ignotum esse videtur. Immo locutione pulchra usus est, quae hoc in loco ornato numerosoque legitur:

Dum Luna, tum ante tum etiam post coniunctionem, non procul a Sole reperitur, non modo ipsius globus, ex parte qua lucentibus cornibus exornatur, visui nostro spectandum sese offert; verum etiam tenuis quaedam sublucens peripheria tenebrosae partis, Soli nempe averse, orbitam delineare, atque ab ipsius aetheris obscuriori campo seiungere, videtur.

Alii auctores quoque ad periphrasin seu circumlocutionem confugerunt. Ut longum exemplum afferam, Marcus Antonius Muretus, tam φιλόλογος quam φιλόλαλος qui numquam paucis verbis absolvit quod fusius dicere potuit, in Variarum Lectionum libri duodecimi capite duodecimo, de Thalete Milesio tali modo scripsit:

Is cum reperisset, quam rationem haberet magnitudo Solis ad magnitudinem eius circuli, quem Sol ipse annuo cursu metitur ac conficit, quoque modo id geometrica subtilitate demonstrari posset: eam rationem cum Prienensi quodam, homine et talium rerum curioso, et divite ac copioso communicavit.

Breviores sunt locutiones quas alii qui ante Muretum natum floruerunt necnon recentiores excogitaverunt ad eandem rem exprimendam, quas in animo non habeo omnes hic in numeros vel in indicem referre, quamquam infra pauca loquendi generum exempla apponam:

  • Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. (e Ciceronis Somnio Scipionis, quod in libro sexto de Republica scripto legitur)
  • Nam cum CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. (e Plinii Naturalis Historiae alterius libri capitulo octogintesimo sexto)
  • Unus autem adhuc in mea hypothesi scrupulus manet, ex eo quod, si Sol eundem semper situm inter Fixas seruet, necesse sit Terram, quae circa illum fertur, ad ipsas accedere ac recedere toto suae orbitae interuallo: quod tamen ex phaenomenis non potuit hactenus deprehendi. (e Renati Cartesii Principiis Philosophiae 3.40)
  • At excussus panis non modo suspensus in aethere stetit, sed, mirabile dictu, circulum minorem circa me describere coepit. (e Ludovici Holbergii Itineris Subterranei capite primo)

Perspicuum igitur debet esse ante vocabulum “orbitandi” effictum homines Latine loquentes et variis locutionibus fretos motum planetarum verbis mandare potuisse. Quam ob rem igitur voluit ille, qui de Mercurio planeta apud Wikipediam scripsit, novum vocabulum et haud necessarium excogitare contra consuetudinem ab antiquis ad nostram aetatem traditam? Nam eodem modo ac aditum ad Wikipediam habemus, etiam ad libros antiquissimos possumus confugere ut locutiones idoneas reperiamus. In quibus paradoxon inest: quomodo enim fit ut ordinatri, ut vocatur, ope possimus bibliothecas remotas ac scripta antiquissima perlustrare ut eloquentiam disciplinamque ab antiquis traditas accipiamus, atque eisdem ordinatris freti vocabulum “orbitandi” nostra aetate et sine causa effictum reperiamus? Aliquid frustra agi videtur.

Haec addere volo: quod puto Wikipediam posse discipulis optimo esse incitamento ad usum linguae Latinae. Quid enim dulcius quam brevem habere descriptionem omnium artium et Latine conscriptam? Sed auctores debent in antecessum ad libros iam scriptos confugere ut aptas locutiones inveniant ac diligenter cavere ne lectores in errores inducantur; alioquin auctoritas huius magni operis diminuetur.

2 Comments

  1. Quam severus commentarius!
    Placent mihi omnia tua, Nemo.
    Quo verbo, vel circumlocutione, usus est Newtonius? Suspicor magis necessarium fuisse verbum temporale post gravitatem inventam. Thersites.

  2. Numquam volui nec volo morosus videri de lingua quam ipse vix teneo, sed hoc vocabulum nolui praetermittere. Si morosior essem, alias fortasse scriberem de adverbio quod nimis saepe audio et prave usurpatum: "horno." Quod enim apud antiquos raro invenitur et fere semper ad messes, ad frumentum, ad vinum spectat. Nuper tamen nonnulli videntur putare nos debere "horno" pro "hoc anno" quolibet in loco ponere. Displicet haec mala consuetudo, sed magis displicet de aliis queri cum possim vita ipsa frui.

Respondeas, quæso, ut colloquamur!