De Atheniensibus aura vescentibus

Abhinc annis duobus Sandra doctissima margaritam Holbergianam sive unionem lectoribus praebuit de Hispanis “sola aura vescentibus.” Cui haec Holbergii verba ad memoriam vocaverant et Vergilii illa “vescitur aura aetheria” necnon “vescitur aura” et Lucretii illud “vesci vitalibus auris.” Hodie autem…

De verbo “orbitandi”

Cum ab amico nuperrime monitus paginam inspexissem quae “Wikipedia” vocaretur et quae ad Mercurium planetam spectaret, vocabulum mihi ignotum offendi, quod paradoxon mihi in mentem attulit: Observatio conclusive Mercurium circum Solem orbitare demonstravit. Illud adverbium rarum quod est “conclusive” praetermittam,…