Epitaphium “Nulli”

Etiam apud Swertium est epitaphium “Nulli” (potius quam nullius): Hîc recubat NVLLVS, nullo de ſanguine cretus: NVLLVS apud viuos, NVLLVS apud Superos. Necnon id “Hominis”: Quis iacet hic? NEMO vacuum ſine nomine corpus Hic iacet, ex ſolo corpore non fit…

De Heliodoro Insano

Lente per Swertium progredior, ut quasdam inscriptiones inveniam (sed an etiam verae sint et ibi reperiendae, incipio paulatim dubitare…). At placuerunt nonnullae quas offendi, quarum unam hic apponam, quae fertur Gadibus esse inventa: D.M.S. Si.Lubet.Legito Heliodorus.Insanus.Carthagi- nens.ad.extremum.orbis Sarcophago.testamento.me.hIc iussi.condier Ut.viderem.si.me.quisquam….

In memoriam Ioannis Baptistae Viperesci

Inscriptio apud Swertium in Epitaphiis reperienda: Romae Luxuriae scelerique Sacrum. Joanni Baptistae Viperesco, Romae genito Cornetto Hetruriae municipio oriundo cornuum insigni, ex conformi patriae nomine, propagatori, Morbo Gallico, inter osculo et amplexus Hispanularum extincto: quas hospitio primum, opibus aliquando, mox…