De hallucinationibus et de sale

Aliquando fit ut annotationes ad textum scriptae et variae lectiones etiam auctoris verbis lepidiores esse videantur.

Michaël Fayus, qui etiam Michaelis Du Fay vocatur, anno 1680º Lucretii De Rerum Natura libros sex Lutetiae Parisiorum in usum serenissimi, ut aiunt, Delphini edidit, quamquam Fayus ipse, religionis causa, Lucretii versus fere odio habuit. De qua editione haec sunt dicta:

Notae plenae sunt hallucinationum, et, quae bona sunt, debet aliis. Nardii animadversiones de funeribus Atheniensium reiecit ad calcem, et particulas carminis obscoenas collectas dedit post indicem; scilicet, ut, quae ab oculis removeantur, ea congesta uno obtutu perlegi queant.

Cuius de hallucinationibus Thomas Creech, editor paulo recentior et Britannus, saepe queritur, nec sine sale:

2 Comments

  1. Tibi, Consalve optime eruditeque, maximas gratias ago propter Anti-Lucretium illum. Aliquatenus miror propterea quod Lactantius et Fayus et Melchior Anti-Lucretii versuum auctor tam vehementer contra Lucretium repugnabant, cum Hieronymus et Symmachus et alios Christianos antiquos locum notissimum ex primo libro excepissent qui ad poculum amarum melle linendum spectaret. Itaque nunc velim discere utrum hi locum communem aliis e fontibus sumpserint an Lucretii carmen legerint et aliis Lucretianis vestigiis sua opera ornaverint.

    Sandrae consilium ita arridet ut omnia eius semper placent. Sed de tanti operis pondere sollicitor: nam saepius his diebus interpretes (saltem apud nos) hallucinari videntur. Vereor ut possim librum etiam manibus meis tollere, ne dicam evolvere.

  2. Ego quoque nonnumquam annotationes ad textum scriptas et lectiones etiam lepidiores legi. Fortasse salsissimae huiuscemodi notae congestae iustum in uolumen multorum studium excitarent.
    Quomodo inscribi posset liber talis, amici? Vtrum “De hallucinationibus ac salibus illustrium liber”, similiter ac capitulum “De facetiis ac salibus illustrium” Rerum Memorandarum Librorum Francisci Petrarca? An “Hallucinationes et sales mire festiui”, quales illi Luscinii? An Hallucinationum ueterum
    ac recentium liber
    , ut ille Barlandi? An simpliciter Hallucinationum libellus more Poggiano?
    Mihi saltem ualde placeret librum talem euoluere. Nonne uobis?

Leave a Reply to Sandra Ramos Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *