Semel apud auctores Graecos legitur nomen quod est ἀποκολοκύντωσις: apud Cassium Dionem, qui idem nomen tribuit Senecae libello praeclaro:
συνέθηκε μὲν γὰρ καὶ ὁ Σενέκας σύγγραμμα, ἀποκολοκύντωσιν αὐτὸ ὥσπερ
τινὰ ἀθανάτισιν ὀνομάσας…
id est
Composuit enim etiam Seneca scriptum, quod “apocolocyntosin” quasi “consecrationem” vocavit.
Qui titulus nullis in codicibus manuscriptis legitur. Immo, in Roncali editione Teubneriana inveniuntur hi tituli:
- Divi Claudii Ἀποθέωσις per satiram
- Ludus de morte Claudii [Caesaris additur in nonnullis]
- De morte Cluadii Caesaris iudicio poenaque post mortem
- [liber] de caelo sivi luctus de morte [divi] Claudii
- Ludi de obitu Claudii [Neronis]
et ita porro. Itaque, ut saepe talibus in rebus fit, diu luctabantur homines docti qui explicarent quid sibi vellet hic ἀποκολοκύντωσις, num Claudius ipse rotundus sine capite sine praeputio quasi cucurbita visus esset (nam nusquam in fabula ipsa in formam cucurbitae verteretur Claudius), num aliquid aliud in mentem hoc vocabulum insolitum vocare debuisset.
Sunt qui voluerint credere significationem latere in lacuna quae ante capitulum octavum stat; qua in lacuna Hercules, qui antea Claudio minatus erat clava quae “reges saepe mactavit feros,” tandem nescimoquomodo ad Claudium ita inclinatior est factus ut eius causam etiam ipse egerit: “Noli mihi invidere, mea res agitur: deinde tu si quid volueris, in vicem faciam; manus manum lavat.” Perspicuum est Claudium in lacuna aliquid promississe vel fecisse quod Herculem redderet in se propensiorem, sed haec omnia ad cucurbitas spectavisse non videntur.
Nemo tamen doctus adhuc, quod Nemo Indoctissimus sciam, videtur animadvertisse vocabulum simile sed valde incertum et tantummodo apud Hesychium Alexandrinum repertum,
- †ἀποκολοκαύτωσις
- παρ’ †Ἰνδοῖς ἡ συνουσία. οἱ δὲ παρὰ Παφλαγόσι †τινῶν χριομένων τὰ αἰδοῖα δονεῖν †παρέχει
Ita legit Munksgaard anno 1953º; Henricus tamen Estienne Carolusque Labbé, qui Thesaurum Graecae Linguae saeculo undevicesimo composuerunt, non ἀποκολοκαύτωσιν legerunt sed ἀπολοκαύτωσιν:
Cuius vocabuli (quidquid id est) significatio tam obscura quam lectiones ipsae. Nihilominus, magis ad ἀποκολοκύντωσιν accedit hic ἀποκολοκαύτωσις quam ἀποραφανίδωσις ille Wagenvoortianus, si quid in mentem Senecae titulo vocari debuit. Nihilominus ego saltem nullo pacto possum mente effingere quomodo ἀποκολοκαύτωσις ad huius fabellae argumentum pertinuisse possit.
Itaque fortasse optima est ratio quae P. T. Eden sua in editione explicavit et quae videtur esse sententia doctis fere communis: cucurbitas esse quasi signa merae stultitae, ἀποκολοκύντωσιν igitur sibi velle Claudium non deum factum esse sed propter stultitiam in ludibrio haberi.