De argumento haud valido

Papyrio in charto ad Qaṣr Ibrîm invento insunt fragmenta quaedam C. Cornelio Gallo attributa. Ex illis versibus qui a decima linea usque ad decimam tertiam olim exstabant, nihil restat praeter unum verbum, cuius prima littera vix legi potest: ṭyria.

Iohannes Newman, qui Propertium Augustum seu Augustan Propertius anno 1997º in lucem edidit sexigesimo tertio in volumine illius serie c.n. Spudasmata, haec de ṭyria dixit, pp. 44–45:

Plinius (N. H. IX. 39. 63) laudavit Cornelium Nepotem hac mente: ut P. Lentulus Spinther primus usus esset dibapha Tyria pro suo praetexto anno 63º. “Tyrius” prolatus est ut purpuram significaret in Ciceronis Pro Flacco (69) et in Catulli 61.165 (ante annum 54um?). Plinius dixit Romuli trabeam purpuream fuisse, et trabea illa magni momenti est Vergilio. Potest fieri ut Gallus hanc respiceret, ut Octavianum cum Romulo conferret, quam comparationem et Horatius et Propertius quartis in suis libris Carminum/Elegiarum etiam illo tempore faciebant. Ille certe coniungebatur cum Palatino, ita ut Octavianus.

Ne una quidam sententia illa in paragrapho reperta videtur consequi ex alia sententia vel ad proximam sententiam lectorem adducere. Sed quo nos, tenebrosas per ambages et uno e nomine adiectivo profectos, quo nos adduxisse Iohannes Newman voluit?

Quis est “ille” qui coniungebatur cum Palatino, ut Octavianus? Propertius an Horatius? Si ita fuerit, quis curet? An Romulus? Bene, nos omnes scimus eum nonnihil fecisse illo in monte, sed haec omnia nihil ad Gallum pertinent. An Gallus ipse? Quid ille cum Palatino?

Aususne est Newman uno et solo nomine adiectivo fretus dicere Octavianum hoc in carmine perdito a Gallo esse laudatum? Quidni etiam ponamus Gallum cecinisse de puella illa quae Tyria ab Ovidio vocabatur, cui nomen Europa? Quidni de urbe Tyria? Quidni de nave Tyria? Debemusne semper in nomine Tyrio laudes Augusti subaudire?

Scientiam nostram litterarum prorsus non intelligo.

1 Comment

  1. Amice, arcana semper ducunt animos virorum ut cursim, sine causis, confabulentur homines colloquanturque tantum grammatice, non scienter.

    Cura ut valeas,

    Jaume

Leave a Reply

Your email address will not be published.