De lusis verborum quadam in Ciceronis epistola fortasse latentibus.

Aperte confiteor Ciceronis eipstolas mihi saepe non satis liquere. Ad exemplum affero haec verba quae Tullius ad Volumnium Eutrapelum reddidit in epistola quae tricesima altera septimo in libro ad Familiares scripto numeratur:

Equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum ut cognosci sua sponte possent. sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit ἀκύθηρον quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta ἀμφιβολία, nisi elegans ὑπερβολή, nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum παρὰ προσδοκίαν, nisi cetera quae sunt a me in secundo libro De Oratore per Antoni personam disputata de ridiculis ἔντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse.

Illud nomen adiectivum ἀκύθηρον insolitum esse videtur, et praesertim cum ante saeculum quartum post Christum natum non alias, quoad sciam, reperiatur. In quo sine dubio inest quaedam notio invenustatis; tamen mea quidem sententia etiam nomen Cytheridis hoc in vocabulo latere potest, quo mimico nomine eadem Volumnia appellabatur quae annis posterioribus et Marcum Antonium et Cornelium Gallum sibi suis illecebris devinxisse fertur. Quid autem de illo “per Antoni personam?” Iam diu enim Graevius et alii animadverterunt per Caesaris potius quam Antonii personam illa de ridiculis ἔντεχνα et arguta secundo in Ciceronis libro De Oratore esse dicta; itaque Tullius, nisi magis obliviosus hic fuit quam plerumque videbatur, lectoris animum ad nomen Antonii advertit. Voluitne igitur Cicero adumbrare se aliquid de Cytheride audivisse? Ne Antonium quidem esse ἀκύθηρον, sive sine sua (necnon Volumnii) Cytheride?

Sed quid his de aliis verbis Graecis? Quid magis insolitum quam παράγραμμα? Quidni παρονομασίαν scripsisset pro paragrammate? Si haec vocabula conferimus, statim invenimus et ἀμφιβολίαν et ὑπερβολὴν in se -βολ- habere, ita ut in his aliis, quae sunt παράγραμμα et παρὰ προσδοκίαν, continetur παρα-. Possumus, si ex his partibus unum audemus vocabulum componere, nomen adiectivum quae est παραβόλη, seu periculosa seu temeraria, effingere. Quae femina periculosior quam Cytheris? An debemusne fortasse nomen substantivum παραβόλου vel παραβολίου effingere, id est nomen sacramenti? Nonne τὸ παραβόλιον bene coniungitur cum illa locutione “sacramento contendas” quae in periodi fine invenitur? Sed qua ratione? Quem ad finem? Quid voluit Cicero dicere de sacramentis?

Quod lusus quidam verborum hac in epistola latet: hoc satis mihi liquet. Sed utrum de sinu complexuque mimulae, an de litibus iudiciisque loquitur epistolographus noster?

2 Comments

  1. Pergratum enim mihi est iterum te legere. Ciceronem autem, usu sat mihi lectum, saepe appellare liceat obscurum, ut ille Heraclitus appellabatur, paucis lectoribus scriptor.
    Sed videns verba Graeca cordi esse, tibi haec offero ad scripta revenienti:

    καὶ σοῦ μολόντος δωματῖτιν ἑστίαν,
    θάλπος μὲν ἐν χειμῶνι σημαίνει μολόν·

    atque te reveniente domum,
    sic aestatem in hieme monstras revenientem.

    968-969, Agamemnon, Aeschylus.

    Valeas, nec desinas scribere.

  2. Gratias tibi ago quod tam benigne me iterum in scribentium numerum accepisti! Quamquam spero mihi fatum felicius fore quam illud regis Mycenaeis moenibus orti…

Leave a Reply

Your email address will not be published.