De Phaethone, de bellis sempiternis, de lupo tauroque.

Etsi sunt qui dicant Plutarchum virum sincerum atque honestum nullam Vitarum partem suo Marte effinxisse sed omnia vera et adamussim retulisse, non possum quin putem his in narrationibus res inesse quae melius cum historici arte quam cum verisimilitudine quadratae esse videantur. Quarum generis mihi videntur haec, quae in initio Pyrrhi vitae leguntur:

Θεσπρωτῶν καὶ Μολοσσῶν μετὰ τὸν κατακλυσμὸν ἱστοροῦσι Φαέθοντα βασιλεῦσαι πρῶτον, ἕνα τῶν μετὰ Πελασγοῦ παραγενομένων εἰς τὴν Ἤπειρον· ἔνιοι δὲ Δευκαλίωνα καὶ Πύρραν εἱσαμένους τὸ περὶ Δωδώνην ἱερὸν αὐτόθι κατοικεῖν ἐν Μολοσσοῖς.

Deinde Plutarchus pergit de Pyrrhi progenitoribus narrare. Sed in his primis, de quibus historicus noster dixit alios ambigere, puto nos posse magis eius rationem scribendi seu, ut historici hodie dicunt, Plutarchi methodum subaudire quam τὸ γένος Pyrrhi discere. Nam Phaethon cum Deucalione alias coniungitur: apud Platonem enim in dialogo cui index Timaeus, Solo, philosophus et Athenarum legum conditor, dicitur docto cum Aegyptorum sacerdote de rebus antiquis esse confabulatus. Quos inter homines sapientes mentio fit de solis filio et de illis qui aquas effugerunt, qua re Aegyptus coepit disserere multis de exitibus quibus gens hominum identidem fere sit deleta:

τὸ δὲ τούτων αἴτιον τόδε· πολλαὶ κατὰ πολλὰ φθοραὶ γεγόνασιν ἀνθρώπων καὶ ἔσονται, πυρὶ μὲν καὶ ὕδατι μέγισται, μυρίοις δὲ ἄλλοις ἕτεραι βραχύτεραι.

Itaque iterum iterumque eaedem clades hominibus acciderant, et igni et aqua, adeo saepe et adeo similiter ut narratio rerum gestarum quasi in orbem ferretur. Haec ἀνακύκλησις rerum gestarum et vitam Pyrrhi et Vitam Pyrrhi regere videtur. Nam quid aliud est colloquium illud inter Pyrrhum et Cineam habitum et decimo quarto in Vitae capitulo relatum quam progressio infinita et in se semper se reflectens? Identidem rogat Cineas quid Pyrrhus facturus sit postquam aliam gentem debellaverit, cui rex respondet se aliam gentem debellaturum, usque ad totum orbem terrarum suam in dicionem redactum, quo tempore tandem sibi liceat otio frui. Quo dicto rogat Cineas,

εἶτα τί νῦν ἐμποδών ἐστιν ἡμῖν βουλομένοις κώθωνι χρῆσθαι καὶ σχολάζειν μετ’ ἀλλήλων, εἰ ταῦτ’ ἔχομεν ἤδη καὶ πάρεστιν ἀπραγμόνως, ἔφ’ ἃ δι’ αἵματος καὶ πόνων μεγάλων καὶ κινδύνων μέλλομεν ἀφίξεσθαι, πολλὰ καὶ δράσαντες ἑτέρους κακὰ καὶ παθόντες;

Cineas enim Epicureis voluptatibus addictus vult Pyrrhi ambitionem praeoccupare, quominus sibi amicoque sit necesse dolores belli pati. Qua sententia imperium, victoris gloria, potestas regnandi habentur vacuae atque inanes cupidines quibus cupidus ad novas cupidines semper ducatur. Itaque haec ἀνακύκλησις altera est sequentia dolorum, sicut illa exitilialis a sacerdote Aegypto explicata.

Paene in Vitae narrationis fine aliud signum progressionis sempeternae sed subtilius invenitur:

ἤδη δὲ διαλάμποντος, ἥ τ’ Ἀσπὶς ὅπλων περίπλεως πολεμίων ὀφθεῖσα τὸν Πύρρον διετάραξε, καὶ τῆς ἀγορᾶς ἐν πολλοῖς ἀναθήμασι κατιδὼν λύκον χαλκοῦν καὶ ταῦρον οἷον εἰς μάχην ἀλλήλοις συνιόντας ἐξεπλάγη, χρησμόν τινα πρὸς ἑαυτὸν ἀνενεγκὼν παλαιόν, ὡς ἀποθανεῖν αὐτῷ πεπρωμένον, ὅταν λύκον ἴδῃ ταύρῳ μαχόμενον. ταῦτα δ’ Ἀργεῖοι πάθους ὑπομνήματα παλαιοῦ γεγενῆσθαι παρ’ αὐτοῖς λέγουσι. Δαναῷ γάρ, ὅτε πρῶτον ἐπέβη τῆς χώρας κατὰ τὰ Πυράμια τῆς Θυρεάτιδος, εἰς Ἄργος πορευομένῳ λύκον φανῆναι ταύρῳ μαχόμενον· θέμενον δὲ τὸν Δαναόν, ὡς ὁ λύκος εἴη πρὸς αὐτοῦ, ξένον γὰρ ὄντα τοῖς ἐγχωρίοις ἐπιτίθεσθαι καθάπερ αὐτόν, ἐφορᾶν τὴν μάχην, καὶ τοῦ λύκου κρατήσαντος Ἀπόλλωνι Λυκείῳ προσευξάμενον ἐπιχειρῆσαι καὶ περιγενέσθαι, στάσει Γελάνορος, ὃς τότε τῶν Ἀργείων ἐβασίλευεν, ἐκπεσόντος.

Ut taurus a lupo superatus erat, ita Gelanorem a suis et a Danao superatus est, ita Pyrrhus a Lacedaemoniis superabitur. Quo pacto autem ad Pyrrhi vitam pertineant taurus et lupus nisi per vaticinationem quandam de qua Plutarchus mentionem divinatione obscuriorem fecit, nescio, cum Pyrrhus, quamvis fortis, nullus tamen bos fuisse videatur. Sed hae figurae caelatae etiam ad mentem statim vocant Italorum taurum et lupum Romanum, quibus signis bellum sociale est pugnatum. Quo in bello inter duces numeratus est Caius Marius, cuius Vita ad Pyrrhi Vitam a Plutarcho adiuncta est, etsi comparatio vitarum est saeculorum oblivione perdita. Itaque haec praedictio mortis videtur a Plutarcho in Vitam esse interposita quo facilius nexus ad Marii Vitam intellegeretur, sed non sine quadam venustate, nam his omnibus in lupis taurisque inter se pugnantibus potest tertia ἀνακύκλησις percipi, quae illo in monumento aeneo bene figuratur. Ut apud Sinenses vires quae “yin” et “yang” vocantur semper inter se miscuntur et pugnantur, ita bellum varias inter partes his statuis significatas per saecula intervallis interpositis continuatur.

2 Comments

  1. Quam plurimum commentarii lectione fructa sum! Hic enim motus ἀνακύκλησις cuius mentionem facis, et uerba de narratione rerum gestarum quae quasi in orbem fertur atque illae Sinenses uires quae "yin" et "yang" uocantur et semper inter se miscuntur et pugnantur, in mentem mihi attulerunt “contrariorum circumstantiam” quam physici philosophique Graeci appellauerunt ἀντιπερίστασιν, qui motus ineunte saeculo XVIº optime descriptus est a Carolo Bouillo suo in libello de Arte oppositorum.

  2. Gaudeo verba mea tibi placuisse, nam oportebit me die Lunae acroasin de hac Vita Pyrrhi habere coram condiscipulis. Puto fore mihi necesse magis de ratione scribendi garrire quae hodie postcolonialismus vocatur, sed puto etiam hoc argumentum quasi orbiculare posse ad illam rationem aptari. Numquam autem desino mirari propter Plutarchi subtilitatem, nam, quo diutius quamvis Vitam ab illo scriptam lego, eo plura animadverto quae sunt de illis lectionibus scribenda; nec possum inter Plutarchum et Lucianum iudicare uter magis me delectet.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *