De algoribus Februariis

Vir Gaditanus et agri cultra peritus, sed sermone nec rusticus neque agrestis, olim cecinit:

Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumae
Candidus aprica Zephyrus regelaverit aura
Sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo
Veris et adventum nidis cantavit hirundo.

Eodem modo, nisi paulo brevius, Nasonis hirundo, veris praenuntia, dicitur non metuere ne qua versa recurrat hiems. Felices poetae, quibus aves semper sinistrae! Nobis tamen hiems videtur numquam recessura; immo

conglaciantur aquae, scopulis se condit hirundo.

Apud nos enim hic annus inter frigidissimos numeratur, et hodie, e civitatibus quinquaginta quae unam in nostram rempublicam foedere coniunguntur, in undequinquagenta civitatum fines nives feruntur impetum fecisse urbesque plurimas obsidere, insulis Havaiensibus solis propter maris moenia adhuc liberis. Contra tales hostes quid potest miles, et praesertim illius generis cui gelus γελῶν dicitur unum surripuisse pedem?

Hoc autem in oppidulo et a pruinae proelio non satis longe remoto, lacertae tergis squalentibus et scutigerulae testudines necnon discipuli otiosi qui quondam solebant sub divo apricari nunc crassis sub lodicibus involuti antesignanam hirundinem desiderant absentem.

At cur queror de hirundinibus officii immemoribus? Dies enim est festus divi Valentini, quo passeres potius quam hirundines exspectantur. Sed pectus habet glacies cum facies Aprilis, cuius lucent oculi sicut solis radii, absens in remota regionis septentrionalis civitate suis sub nivibus algeat. Quare, etsi debeo gaudere haud tam canum quam eius esse mihi oppidulum, scio tamen me laetiorem futurum fuisse si potione Arabica vel theobromate cum illa focillarer.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *