Oleo Tranquillior

Britannorum Petroleum: quae societas fere ducenties vicies dollarium (id est $22,000,000) dicitur singulis diebus solvere ad mare purgandum littoraque tergenda, eadem fertur quadringenties quinquagies dollarium ($45,000,000) cotidie priore anno atque ad noningenties tricies dollarium ($93,000,000) singulis diebus hoc anno fecisse…

De Urbanitate Televisifica

Hodie cum avidis anxiisque amicis quibusdam per rete (ut aiunt) universale spectaculum Europaeum spectabam quod “Eurovision” nominatur. Nam etiam nos Americani quamvis subrustici scimus Europaeos esse urbanitatis peritissimos; itaque istud “Eurovision” spectamus primum quo melius cultum humaniorem et subtiliorem, utpote…